Ask at the forum if you have an Ancient or Modern Greek query!

ut

κόσμος σκηνή, ὁ βίος πάροδος· ἦλθες, εἶδες, ἀπῆλθες → The world is a stage, life is a performance, you came, you saw, you departed
Democritus, fr. 115 D-K

Latin > English (Lewis & Short)

ut: or ŭtī (old form ŭtei, C. I. L. 1, 196, 4 sq.; 1, 198, 8 et saep.), adv. and
I conj. [for quoti or cuti, from pronom. stem ka-, Lat. quo-, whence qui, etc., and locat. ending -ti of stem to-, whence tum, etc.].
I As adv. of manner.
   A Interrog. = quomodo, how, in what way or manner.
   1    In independent questions (colloq.; rare in class. prose; not in Cic.): De. Quid? ut videtur mulier? Ch. Non, edepol, mala. De. Ut morata'st? Ch. Nullam vidi melius meā sententiā, Plaut. Merc. 2, 3, 56 sq.: salve! ut valuisti? quid parentes mei? Valent? id. ib. 5, 2, 107; id. Pers. 2, 5, 8: ut vales? id. Most. 2, 19, 29; 3, 2, 28; Ter. Heaut. 2, 4, 26: ut sese in Samnio res habent? Liv. 10, 18, 11: ut valet? ut meminit nostri? Hor. Ep. 1, 3, 12; id. S. 2, 8, 1.—
   2    In exclamatory sentences (in all periods of the language): ut omnia in me conglomerat mala! Enn. ap. Non. p. 90, 14 (Trag. Rel. v. 408 Vahl.): ut corripuit se repente atque abiit! Hei misero mihi! Plaut. Merc. 3, 4, 76: ut dissimulat malus! id. ib. 5, 4, 13: ut volupe est homini si cluet victoria! id. Poen. 5, 5, 15: ut multa verba feci; ut lenta materies fuit! id. Mil. 4, 5, 4: ut scelestus nunc iste te ludos facit! id. Capt. 3, 4, 47: ut saepe summa ingenia in occulto latent, id. ib. 1, 2, 61; id. Rud. 1, 2, 75; 2, 3, 33 sq.: ut falsus animi est! Ter. Eun. 2, 2, 42: heia! ut elegans est! id. Heaut. 5, 5, 19: fortuna ut numquam perpetua est bona! id. Hec. 3, 3, 46; cf. id. Phorm. 5, 8, 52: Gnaeus autem noster ... ut totus jacet, Cic. Att. 7, 21, 1: quae ut sustinuit! ut contempsit, ac pro nihilo putavit! id. Mil. 24, 64: qui tum dicit testimonium ex nostris hominibus, ut se ipse sustentat! ut omnia verba moderatur, ut timet ne quid cupide ... dicat! id. Fl. 5, 12: quod cum facis, ut ego tuum amorem et dolorem desidero! id. Att. 3, 11, 2: quanta studia decertantium sunt! ut illi efferuntur laetitiā cum vicerint! ut pudet victos! ut se accusari nolunt! etc., id. Fin. 5, 22, 61: ut vidi, ut perii! ut me malus abstulit error! Verg. E. 8, 41: ut melius quidquid erit pati! Hor. C. 1, 11, 3: ut tu Semper eris derisor! id. S. 2, 6, 53: o superbia magnae fortunae! ut a te nihil accipere juvat! ut omne beneficium in injuriam convertis! ut te omnia nimia delectant! ut to omnia dedecent! Sen. Ben. 2, 13, 1: ut me in supremis consolatus est! Quint. 6, prooem. 11.—
   3    In dependent questions.
   (a)    With indic. (ante-class. and poet.): divi hoc audite parumper ut pro Romano populo ... animam de corpore mitto, Enn. ap. Non. p. 150, 6 (Ann. v. 215 Vahl.): edoce eum uti res se habet, Plaut. Trin. 3, 3, 21: hoc sis vide ut avariter merum in se ingurgitat, id. Curc. 1, 2, 33: hoc vide ut dormiunt pessuli, id. ib. 1, 2, 66: illud vide os ut sibi distorsit carnufex, Ter. Eun. 4, 4, 3: vide ut otiosus it, si dis placet, id. ib. 5, 3, 10: illud vide, Ut in ipso articulo oppressit, id. Ad. 2, 2, 21; 3, 5, 3: viden ut faces Splendidas quatiunt comas? Cat. 61, 77: viden ut perniciter exiluere? id. 62, 8: adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt, id. 62, 12: aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo! (= omnia laetantia), Verg. E. 4, 52 Forbig. ad loc.: nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, id. G. 1, 56; id. E. 5, 6; id. A. 6, 779. —
   (b)    With subj. (class.): nescis ut res sit, Phoenicium, Plaut. Ps. 4, 4, 1: oppido Mihi illud videri mirum, ut una illaec capra Uxoris dotem simiae ambadederit, id. Merc. 2, 1, 16: nam ego vos novisse credo jam ut sit meus pater, id. Am. prol. 104: narratque ut virgo ab se integra etiam tum siet, Ter. Hec. 1, 2, 70: tute scis quam intimum Habeam te, et mea consilia ut tibi credam omnia, id. Eun. 1, 2, 48: videtis ut omnes despiciat, ut hominem prae se neminem putet, ut se solum beatum se solum potentem putet? Cic. Rosc. Am. 46, 135: videtisne ut Nestor de virtutibus suis praedicet? id. Sen. 10, 31; id. Rosc. Am. 24, 66: credo te audisse ut me circumsteterint, ut aperte jugula sua pro meo capite P. Clodio ostentarint, id. Att. 1, 16, 4: videte ut hoc iste correxerit, id. Verr. 2, 1, 45, § 115: docebat ut omni tempore totius Galliae principatum Aedui tenuissent, Caes. B. G. 1, 43: veniat in mentem, ut trepidos quondam majores vestros ... defenderimus, Liv. 23, 5, 8: aspice quo submittat humus formosa colores, Prop. 1, 2, 9: infinitum est enumerare ut Cottae detraxerit auctoritatem, ut pro Ligario se opposuerit, Quint. 6, 5, 10: vides ut altā stet nive candidum Soracte, Hor. C. 1, 9, 1: nonne vides, ut ... latus et malus Antennaeque gemant, id. ib. 1, 14, 3 Orell. ad loc.: audis ... positas ut glaciet nives Puro numine Juppiter, id. ib. 3, 10, 7; id. S. 1, 8, 42; 2, 3, 315; Verg. A. 2, 4; Tib. 2, 1, 26; Prop. 2, 34 (3, 32), 57: mirum est ut animus agitatione motuque corporis excitetur, Plin. Ep. 1, 6, 2.—
   B Relative adverb of manner = eo modo quo, as.
   1    Without demonstr. as correlatives: ut aiunt, Enn. ap. Varr. L. L. 7, § 101 Müll. (fr inc. l. 10 Vahl.): ego emero matri tuae Ancillam ... formā malā, ut matrem addecet familias, Plaut. Merc. 2, 3, 79: apparatus sum ut videtis, id. ib. 5, 2, 10: verum postremo impetravi ut volui, id. Mil. 4, 5, 5: ero ut me voles esse, id. Capt. 2, 1, 32: faciam ut tu voles, id. Men. 5, 9, 90: ut vales? Tox. Ut queo, id. Pers. 1, 1, 16: ut potero feram, Ter. And. 5, 3, 27: faciam ut mones, id. Hec. 4, 4, 97: Ciceronem et ut rogas amo, et ut meretur et ut debeo, Cic. Q. Fr. 3, 9, 9: cupiditates quae possunt esse in eo qui, ut ipse accusator objecit, ruri semper habitarit? id. Rosc. Am. 14, 39: ut ex propinquis ejus audio, non tu in isto artificio callidior es, quam hic in suo, id. ib. 17, 49: homo demens, ut isti putant, id. Rep. 1, 1, 1: cumulate munus hoc, ut opinio mea fert, effecero, id. ib. 1, 46, 70: non ut clim solebat, sed ut nunc fit, mimum introduxisti, id. Fam. 9, 16, 7: Labienus, ut erat ei praeceptum, ne proelium committeret nisi, etc., monte occupato nostros exspectabat, proelioque abstinebat, Caes. B. G. 1, 22: cuncta ut gesta erant exposuit, Liv. 3, 50, 4: (Postumius) fugerat in legatione, ut fama ferebat, populi judicium, id. 10, 46, 16: sed, ut plerumque fit, major pars meliorem vicit, id. 21, 4, 1: nec temere, et ut libet conlocatur argentum, sed perite servitur, Sen. Vit. Beat. 17, 2: servus, ut placet Chrysippo, perpetuus mercenarius est, id. Ben. 3, 22, 1.—Esp. parenthet., to denote that the facts accord with an assumption or supposition made in the principal sentence (= sicut): si virtus digna est gloriatione, ut est, Cic. Fin. 4, 18, 51: quorum etiamsi amplecterer virtutem, ut facio, tamen, etc., id. Phil. 10, 9, 18: quamvis fuerit acutus, ut fuit, id. Ac. 2, 22, 69; cf.: incumbite in causam, Quirites, ut facitis, id. Phil. 4, 5, 12: tu modo istam imbecillitatem valetudinis sustenta, ut facis, id. Fam. 7, 1, 5: satis enim erat, probatum illum esse populo Romano, ut est, id. Phil. 1, 15, 37.—
   2    With the correlative ita or sic: VTI LEGASSIT SVPER PECVNIA TVTELAVE SVAE REI, ITA IVS ESTO, Leg. XII. Tab. 5, fr. 3: alii, ut esse in suam rem ducunt, ita sint; ego ita ero ut me esse oportet, Plaut. Men. 5, 6, 24 sq.: sic sum ut vides, id. Am. 2, 1, 57: omnes posthabui mihi res, ita uti par fuit, Ter. Phorm. 5, 8, 15: ut viro forti ac sapienti dignum fuit, ita calumniam ejus obtrivit, Cic. Caecin. 7, 18.—In partic. with a superlative belonging to the principal sentence, attracted to the relative clause: haec ut brevissime dici potuerunt, ita a me dicta sunt (= ita breviter dicta sunt ut dici potuerunt), Cic. de Or. 2, 41, 174.—So ut qui, with sup.: te enim semper sic colam et tuebor ut quem diligentissime, Cic. Fam. 12, 62 fin.; without sic or ita: causas ut honorificentissimis verbis consequi potero, complectar, id. Phil. 14, 11, 29: sed exigenda est ut optime possumus, Quint. 12, 10, 38.—And with comp.: eruditus autem sic ut nemo Thebanus magis, Nep. Epam. 2, 1; cf.: ad unguem Factus homo, non ut magis alter, amicus, Hor. S. 1, 5, 33: cocto Chium sic convenit, ut non Hoc magis ullum aliud, id. ib. 2, 8, 48.—
   3    Doubled ut ut, as indefinite relative, = utcumque, in whatever manner, howsoever (mostly ante-class.; only with indic.): gaudeo, ut ut erga me est merita, Plaut. Am. 5, 1, 52: age jam, utut est, etsi'st dedecori, patiar, id. Bacch. 5, 2, 85: utut est, mihi quidem profecto cum istis dictis mortuo'st, id. Ps. 1, 3, 76: utut res sese habet, pergam, etc., id. Most. 3, 1, 14: non potis est pietati opsisti huic, ututi res sunt ceterae, id. Ps. 1, 3, 36; id. Cist. 1, 1, 110: sed ut ut haec sunt, tamen hoc faciam, Ter. Phorm. 3, 2, 46; cf. id. ib. 3, 1, 4; id. Heaut. 1, 2, 26; id. Ad. 2, 2, 40; 4, 4, 22: ut ut est res, casus consilium nostri itineris judicabit, Cic. Att. 15, 25 B. and K. (dub.; v. Orell. ad loc.): sed ut ut est, indulge valetudini tuae, id. Fam. 16, 18, 1 dub. (al. ut est).—
   4    Causal, as, = prout, pro eo ut.
   a Introducing a general statement, in correspondence with the particular assertion of the principal clause, ut = as, considering ... that, in accordance with: atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae mihique objectent, lenociniam facere, Plaut. Merc. 2, 3, 75: ut aetas mea est, atque ut huic usus facto est, id. Men. 5, 2, 1: haud scio hercle ut homo'st, an mutet animum, Ter. Phorm. 5, 2, 9: praesertim, ut nunc sunt mores, id. ib. 1, 2, 5: atque ille, ut semper fuit apertissimus, non se purgavit, sed, etc., Cic. Mur. 25, 51: permulta alia colligit Chrysippus, ut est in omni historiā curiosus, id. Tusc. 1, 45, 108: magnifice et ornate, ut erat in primis inter suos copiosus, convivium comparat, id. Verr. 2, 1, 26, § 65: Kal. Sextilibus, ut tunc principium anni agebatur, consulatum ineunt, Liv. 3, 6, 1: tribuni, ut fere semper reguntur a multitudine magis quam regunt, dedere plebi, etc., id. 3, 71, 5: transire pontem non potuerunt, ut extrema resoluta erant, etc., id. 21, 47, 3.—Ellipt.: mortales multi, ut ad ludos, convenerant (ut fit, si ludi sunt), Plaut. Men. prol. 30: Epicharmi, acuti nec insulsi hominis, ut Siculi, as was natural, he being a Sicilian, Cic. Tusc. 1, 8, 15; so, Diogenes, liberius, ut Cynicus ... inquit, id. ib. 5, 33, 92: ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter otioseque gesta, Liv. 23, 14, 1.—
   b Reflecting the assertion to particular circumstances, etc., ut = for, as, considering: hic Geta ut captus est servorum, non malus, Ter. Ad. 3, 4, 34: ut est captus hominum, Cic. Tusc. 2, 27, 65; Caes. B. G. 4, 3: Themistocles ut apud nos perantiquus, ut apud Athenienses non ita sane vetus, in regard to us, etc., Cic. Brut. 10, 41: Caelius Antipater, scriptor, ut temporibus illis, luculentus, for those times, id. ib. 26, 102: nonnihil, ut in tantis malis est profectum, considering the unfortunate state of affairs, id. Fam. 12, 2, 2: (orationis genus) ut in oratore exile, for an orator, id. Or. 3, 18, 66: multae (erant in Fabio) ut in homine Romano, litterae, id. Sen. 4, 12: consultissimus vir, ut in illā quisquam esse aetate poterat, Liv. 1, 18, 1: florentem jam ut tum res erant, id. 1, 3, 3: Apollonides orationem salutarem, ut in tali tempore, habuit, id. 24, 28, 1: Sp. Maelius, ut illis temporibus praedives, id. 4, 13, 1: insigni, ut illorum temporum habitus erat, triumpho, id. 10, 46, 2: Ardeam Rutuli habebant, gens ut in eā regione atque in eā aetate divitiis praepollens, id. 1, 57, 1: vir, ut inter Aetolos, facundus, id. 32, 33, 9: Meneclidas, satis exercitatus in dicendo, ut Thebanus scilicet, Nep. Epam. 5, 2: ad magnam deinde, ut in eā regione, urbem pervenit, Curt. 9, 1, 14: multum, ut inter Germanos, rationis ac sollertiae, Tac. G. 30. —
   c Ut before relatives, with subj., as it is natural for persons who, like one who, since he, since they, etc.; seeing that they, etc. (not in Cic.): non demutabo ut quod certo sciam, seeing that I know it for certain, Plaut. Ps. 1, 5, 153: primā luce sic ab castris proficiscuntur ut quibus esset persuasum non ab hoste, sed ab homine amicissimo consilium datum, Caes. B. G. 5, 31, 6: facile persuadent (Lucumoni) ut cupido honorum, et cui Tarquinii materna tantum patria esset, Liv. 1, 34, 6: inde consul, ut qui jam ad hostes perventum cerneret, explorato, etc., procedebat, id. 38, 18, 7: Philippus, ut cui de summā rerum adesset certamen, adhortandos milites ratus, etc., id. 33, 4, 11: Tarquinius ad jus regni nihil praeter vim habebat, ut qui neque populi jussu, neque auctoribus patribus regnaret, id. 1, 49, 3; 25, 23, 3: Aequorum exercitus, ut qui permultos annos imbelles egissent, sine ducibus certis, sine imperio, id. 9, 45, 10: igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectum esset, in agmen Romanum ruebant, id. 30, 6, 3; 23, 15, 4; 23, 29, 12: omnia nova offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est, as is natural in one who, since he, Quint. 1, 2, 19: in omni autem speciali inest generalis, ut quae sit prior, id. 3, 5, 9: ignara hujusce doctrinae loquacitas erret necesse est, ut quae vel multos vel falsos duces habeat, id. 12, 2, 20; 5, 14, 28; 11, 3, 53.—Rarely with participle: ne Volsci et Aequi ... ad urbem ut ex parte captam venirent, Liv. 3, 16, 2: gens ferox cum procul visis Romanorum signis, ut extemplo proelium initura, explicuisset aciem, etc., id. 7, 23, 6.—
   d With perinde or pro eo, with reference to several alternatives or degrees to be determined by circumstances, as, according as, to the extent that, in the measure that, etc.: perinde ut opinio est de cujusque moribus, ita quid ab eo factum et non factum sit, existimari potest, Cic. Clu. 25, 70: in exspectatione civitas erat, perinde ut evenisset res, ita communicatos honores habitura, Liv. 7, 6, 8: pro eo ut temporis difficultas aratorumque penuria tulit, Metell. ap. Cic. Verr. 2, 3, 54, § 126.—
   C Transf. of local relations, like Gr. ἵνα, where (very rare): in eopse astas lapide, ut praeco praedicat, Plaut. Bacch. 4, 7, 17: flumen uti adque ipso divortio (aquae sunt), Lucil. 8, 18 Müll.: in extremos Indos, Litus ut longe resonante Eoā Tunditur undā, Cat. 11, 2 sqq.; 17, 10; cf. Verg. A. 5, 329; Lucr. 6, 550 Munro ad loc.
II Conj.
   A Introducing comparative clauses of manner, = eodem modo quo, as, like.
   1    In gen.
   (a)    With sic as correlative: haec res sic est ut narro tibi, Plaut. Most. 4, 3, 40: quae si ut animis sic oculis videre possemus, nemo de divinā ratione dubitaret, Cic. N. D. 2, 39, 99: Pomponium Atticum sic amo ut alterum fratrem, id. Fam. 13, 1, 5: si sic ageres ut de eis egisti qui jam mortui sunt ... ne tu in multos Autronios incurreres, id. Brut. 72, 251: sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, justitiam cole, id. Rep. 6, 15, 15: ut dicere alia aliis magis concessum est, sic etiam facere, id. Quint. 11, 3, 150 (for ut ... sic, in similes, v. sic, IV. 1. a.).—
   (b)    With ita as correlative: ut sementem feceris, ita metes, Cic. Or. 2, 65, 261: quamobrem, ut ille solebat, ita nunc mea repetat oratio populi origines, id. Rep. 2, 1. 3: non ut injustus in pace rex ita dux belli pravus fuit, Liv. 1, 53, 1: ut haec in unum congeruntur, ita contra illa dispersa sunt, Quint. 9, 3, 39.—
   (g)    With other correlatives: in balteo tracta ex caseo ad eundem modum facito ut placentum sine melle, Cato, R. R. 78: encytum ad eundem modum facito uti globos, id. ib. 80: cum animi inaniter moveantur eodem modo rebus his quae nulla sint ut iis quae sint, Cic. Ac. 2, 15, 47: disputationem exponimus, eisdem fere verbis, ut disputatumque est, id. Tusc. 2, 3, 9: scelerum caput, ut tute es item omnis censes esse' Plaut. Rud. 4, 4, 55: ut filium bonum patri esse oportet, item ego sum patri, id. Am. 3, 4, 9: fecisti item ut praedones solent, Cic. Verr. 2, 4, 9, § 21: item ut illo edicto de quo ante dixi ... edixit, etc., id. ib. 2, 1, 45, § 117; so with item, id. Or. 60, 202: is reliquit filium Pariter moratum ut pater eius fuit, Plaut. Aul. prol. 21.—With atque: nec fallaciam astutiorem ullus fecit Poëta atque ut haec est fabrefacta a nobis, Plaut. Cas. 5, 1, 7.—And after aliter = than: si aliter ut dixi accidisset, Cic. Rep. 1, 4, 7.—
   (d)    Without correlative: rem omnem uti acta erat cognovit, Sall. J. 71, 5: quare perge ut instituisti, Cic. Rep. 2, 11, 22: apud me, ut apud bonum judicem, argumenta plus quam testes valent, id. ib. 1, 38, 59: miscent enim illas et interponunt vitae, ut ludum jocumque inter seria, Sen. Vit. Beat. 12, 2: comitetur voluptas, et circa corpus ut umbra versetur, id. ib. 13, 5: ut in animum ejus oratio, ut sol in oculos, incurrat, Quint. 8, 2, 23.—
   2    In partic.
   a Ut ... ita or ut ... sic; co-ordinate, introducing contrasted clauses.
   (a)    = cum ... tum, as ... so, as on the one hand ... so on the other, both and: ut errare potuisti, sic decipi te non potuisse, quis non videt? Cic. Fam. 10, 20, 2: ut Poeni ad moenia urbis Romanae nullo prohibente se pervenisse in gloriā ponebant, ita pigebat irriti incepti, Liv. 26, 37, 6: Dolabellam ut Tarsenses ita Laodiceni ultra arcessierunt, Cic. Fam. 12, 13, 4: fert sortem suam quisque ut in ceteris rebus ita in amicitiis, Sen. Ben. 2, 28, 3.—
   (b)    Concessive, = etsi ... tamen, although ... yet: consul, ut fortasse vere, sic parum utiliter in praesens certamen, respondit, etc., Liv. 4, 6, 2: Saguntini, ut a proeliis quietem habuerant per aliquot dies, ita non cessaverant ab opere, id. 21, 11, 5: ut quies certaminum erat, ita ab apparatu operum nihil cessatum, id. 21, 8, 1: haec omnia ut invitis, ita non adversantibus patriciis transacta, id. 3, 55, 15: in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, ita ... nihil praetermissurus, id. 23, 14, 6; 23, 34, 12: uti longe a luxuriā, ita famae propior, Tac. Agr. 6: ut multo infirmior, ita aliquatenus lucidior, Quint. 10, 1, 74: ut est utilis saepe ... ita obstabit melioribus, id. 12, 2, 12: quod, ut optimum est, ita longe quidem, sed sequitur tamen, id. 5, 12, 9; cf. id. 10, 1, 62.—With certe in place of ita: ut non demens, crudelis certe videtur, Quint. 9, 2, 91.—
   b Ita ... ut; in oaths or strong asseverations: ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens, Plaut. Aul. 3, 5, 22: ita me di ament ut ego nunc non tam meāpte causā Laetor quam illius, Ter. Heaut. 4, 3, 8: ita me di amabunt, ut nunc Menedemi vicem Miseret me, id. ib. 4, 5, 1: ita vivo ut maximos sumptus facio, Cic. Att. 5, 15, 2.—So with sic: sic me di amabunt ut me tuarum miseritum'st fortunarum, Ter. Heaut. 3, 1, 54.—
   c In exemplifications.
   (a)    In gen., as for example, for instance: nam aut ipsa cognitio rei perquiritur, ut: virtus suam ne, etc., aut agendi consilium exquiritur, ut: sitne sapienti, etc., Cic. de Or. 3, 29, 112: sunt bestiae in quibus inest aliquid simile virtutis, ut in leonibus, ut in canibus, in equis, etc., id. Fin. 5, 14, 38: in libero populo, ut Rhodi, ut Athenis, nemo est civium qui, etc., id. Rep. 1, 31, 47: qui rem publicam constituissent, ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum Lycurgus, etc., id. ib. 2, 1, 2; id. Ac. 2, 24, 76; id. Inv. 2, 52, 157: est aliquid quod dominus praestare servo debeat, ut cibaria, ut vestiarium, Sen. Ben. 3, 21, 2: est etiam amarum quiddam ... et aere, ut illud Crassi Ego te consulem putem? etc., Quint. 8, 3, 89; 4, 3, 12.—Where several instances are adduced, if each of them singly is made prominent, ut is repeated with each; if they are taken in a group, ut occurs but once, e. g. quod erant, qui aut in re publicā, propter sapientiam florerent, ut Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut, qui .. sapientiae doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus, Isocrates, etc., Cic. de Or. 3, 16, 59.—
   (b)    Ut si, if for instance; for example, if, etc.; with subj.: ut si accusetur is qui P. Sulpicium se fateatur occidisse, Auct. Her. 1, 15, 25: ut si quis hoc velit ostendere, eum qui parentem necarit, etc., Cic. Inv. 2, 15, 48: ut si qui docilem faciat auditorem, etc., id. ib. 1, 18, 26: ut si qui in foro cantet, id. Off. 1, 40, 145: ut si quis ei quem urgeat fames venenum ponat, Liv. 6, 40, 12; cf. Auct. Her. 2, 26, 4; 2, 27, 43; 3, 2, 2; Cic. Inv. 1, 49, 92: ut si obsessi de faciendā ad hostem deditione deliberent, Quint. 3, 8, 23: ut si des arma timidis et imbellibus, id. 12, 5, 2; 5, 10, 34; 2, 4, 18; 9, 2, 79 et saep.—So with cum: ut cum marem feminamque filios dicimus, Quint. 9, 3, 63; 1, 6, 22; 3, 8, 30; 9, 1, 3.—
   d Before an appositive noun, as, the same as, like: qui canem et felem ut deos colunt, Cic. Leg. 1, 11, 32: ut militiae Africanum ut deum coleret Laelius, id. Rep. 1, 12, 18: suam vitam ut legem praefert suis civibus, id. ib. 1, 34, 52: habuit (ei) honorem ut proditori, non ut amico fidem, id. Verr. 2, 1, 15, § 38: Hannibalem, non ut prudentem tantum virum, sed ut vatem omnium quae tum evenirent admirari, Liv. 36, 15, 2: (Dionysium) dimisi a me ut magistrum Ciceronum non lubenter; ut hominem ingratum non invitus, in his capacity of, Cic. Att. 8, 10: qui ante captas Syracusas non desciverant ... ut socii fideles accepti, quos metus post captas Syracusas dediderat, ut victi a victore leges acceperunt, Liv. 25, 40, 4: qui et ipsum, ut ambiguae fidei virum, suspectum jam pridem habebat, id. 24, 45, 12: Cicero ea quae nunc eveniunt cecinit ut vates, Nep. Att. 16: et ipsam (virtutem) ut deos, et professores ejus ut antistites colite, Sen. Vit. Beat. 26, 7: hunc ut deum homines intuebuntur, Quint. 12, 10, 65: id ut crimen ingens expavescendum est, id. 9, 3, 35.—
   e Ut si = quasi, velut si, tamquam si, as if, just as if: mater coepit studiose ... educere ita uti si esset filia, Ter. Eun. 1, 2, 37: Rufio tuus ita desiderabatur ut si esset unus e nobis, Cic. Fam. 7, 20, 1: ejus negotium sic velim suscipias ut si esset res mea, id. ib. 2, 14, 1: ita se gerant in istis Asiaticis itineribus ut si iter Appiā viā faceres, id. Q. Fr. 1, 1, 6: qui aliis nocent ut in alios liberales sint, in eādem sunt injustitiā ut si in suam rem aliena convertant, id. Off. 1, 14, 42; id. Opt. Gen. 4, 10: similes sunt ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, like men who should say, Cic. Sen. 6, 17: similiter facere eos ... ut si nautae certarent, etc., they act like sailors who, etc., id. Off. 1, 25, 87.—
   f Ut quisque ... ita (sic), with superlatives (= eo magis ... quo magis, with indefinite subjects): ut quisque est vir optimus, ita difficillime alios improbos suspicatur, the better a man is, the more difficult it is for him to, etc., Cic. Q. Fr. 1, 1, 4, § 12: ut quaeque res est turpissima, sic maxime et maturissime vindicanda est, id. Caecin. 2, 7: ut quisque (morbus) est difficillimus, ita medicus nobilissimus quaeritur, id. Clu. 21, 57: ut quisque te maxime cognatione ... attingebat, ita maxime manus tua putabatur, id. Verr. 2, 2, 10, § 27; id. Off. 1, 16, 50; 1, 19, 64: nam ut quaeque forma perfectissima ita capacissima est, Quint. 1, 10, 40.—This construction is variously modified,
   (a)    With ita understood: facillime ad res injustas impellitur ut quisque altissimo animo est, Cic. Off. 1, 19, 65. —
   (b)    With virtual superlatives: ut quisque in fugā postremus ita in periculo princeps erat, Cic. Verr. 2, 5, 34, § 90: ut quisque optime institutus est, esse omnino nolit in vitā, si, etc., id. Fin. 5, 20, 57.—
   (g)    The superlatives omitted in either clause: ut quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum tenet, Cic. Sen. 18, 64: ut quisque aetate et honore antecedebat, ita sententiam dixit, id. Verr. 2, 4, 64, § 143: pro se quisque, ut in quoque erat auctoritatis plurimum, ad populum loquebatur, id. ib. 2, 1, 27, § 68: ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae objectus, Liv. 9, 6, 1: ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat, aut aliquos mittebat, id. 34, 38, 6.—And with tum = ita: nec prodesse tantum, sed etiam amari potest, tum ... ut quisque erit Ciceroni simillimus, in proportion to his resemblance, Quint. 2, 5, 20.—
   (d)    With a comparative in one of the terms: major autem (societas est) ut quisque proxime accederet, Cic. Lael. 5, 19.—(ε) Without superlative, as, according as: de captivis, ut quisque liber aut servus esset, suae fortunae a quoque sumptum supplicium est, Liv. 3, 18, 10 (for ut quisque ... ita, in temporal clauses, v. B. 3. γ infra).—
   B Introducing a temporal clause, the principal predicate being an immediate sequence; orig. = quo tempore.
   1    With perf. indic.
   a In gen., as soon as: principio ut illo advenimus ... continuo Amphitruo delegit viros, etc., Plaut. Am. 1, 1, 49: ut hinc te intro ire jussi, opportune hic fit mi obviam, Ter. And. 3, 4, 11: ut abii abs te fit forte obviam Mihi Phormio, id. Phorm. 4, 3, 12: ut modo argentum tibi dedimus apud forum, recta domum Sumus profecti, id. ib. 5, 6, 19; id. Hec. 3, 3, 5; 5, 1, 26; id. Eun. 4, 7, 12: qui ut peroravit, surrexit Clodius, Cic. Q. Fr. 2, 3, 2: eumque ut salutavit, amicissime apprehendit, id. Rep. 1, 11, 7: qui ut huc venit ... hominesque Romanos bellicis studiis ut vidit incensos, existimavit, etc., id. ib. 2, 13, 25; cf. id. Verr. 2, 4, 22, § 48; id. Phil. 9, 4, 9; id. Brut. 8, 30: ut vero aquam ingressi sunt ... tum utique egressis rigere omnibus corpora, Liv. 21, 54, 9: ut haec dicta in senatu sunt, dilectus edicitur, id. 3, 10, 9; 23, 34, 6; 24, 44, 10.—
   b In oblique discourse: Ariovistum, ut semel Gallorum copias vicerit, superbe et crudeliter imperare, Caes. B. G. 1, 31.—
   c With primum, when first, as soon as ever: atque ego, ut primum fletu represso loqui posse coepi, Quaeso inquam, etc., Cic. Rep. 6, 15, 15: Siculi, ut primum videre volgari morbos, in suas quisque urbes dilapsi sunt, Liv. 25, 26, 13: ut primum lingua coepit esse in quaestu, curam morum qui diserti habebantur reliquerunt, Quint. prooem. 13.—
   d Rarely of coincidence in time: nam ut dudum adcurrimus ad Alcesimarchum ... tum mi puto prae timore hic excidisse Cistellam, Plaut. Cist. 4, 2, 46.—
   e Ut = ex quo tempore. since: ut Brundusio profectus es, nullae mihi abs te sunt redditae litterae, Cic. Att. 1, 15, 2.—
   2    With imperf. indic.
   (a)    In gen.: Fabii oratio fuit qualis biennio ante; deinde, ut vincebatur consensu, versa ad P. Decium collegam poscendum, Liv. 10, 22, 2: deinde ut nullā vi perculsos sustinere poterat, Quid ultra moror, inquit, etc., id. 10, 28, 20: Marcellus, ut tanta vis ingruebat mali, traduxerat in urbem suos, id. 25, 26, 15: ut vero ... exurebatur amoenissimus Italiae ager, villaeque passim incendiis fumabant ... tum prope de integro seditione accensi, id. 22, 14, 1.— And with perf. and imperf. in co-ordinate clauses: consules, ut ventum ad Cannas est, et in conspectu Poenum habebant, Liv. 22, 44, 1: ut in extrema juga ventum, et hostes sub oculis erant, id. 22, 14, 3: ut Poenus apparuit in collibus, et pauci ... adferebant, etc., id. 24, 1, 6.—
   (b)    Of repeated past actions, whenever: ut quaeque pars castrorum nudata defensoribus premi videbatur, eo occurrere et auxilium ferre, Caes. B. G. 3, 4.—
   3    With plupf.
   (a)    = postquam (rare): ut hinc forte ea ad obstetricem erat missa, Ter. Ad. 4, 4, 10: ut ad mare nostrae cohortes excubuerant, accessere subito primā luce Pompejani, Caes. B. C. 3, 63.—
   (b)    In epistolary style = the Engl. perf.: litteras scripsi ... statim ut tuas legeram (= litteras nunc scribo, ut tuas legi), Cic. Att. 2, 12, 4: ut Athenas a. d. VII. Kal. Quinct. veneram, exspectabam ibi jam quartum diem Pomptinium (= ut veni, exspecto), id. ib. 5, 10, 1.—
   (g)    Of repeated past actions, whenever: ut cujusque sors exciderat ... alacer arma capiebat, Liv. 21, 42, 3 dub.: ut quisque istius animum offenderat, in lautumias statim coniciebatur, Cic. Verr. 2, 5, 55, § 143: ut quidque ego apprehenderam, statim accusator extorquebat e manibus, id. Clu. 19, 52: ut cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt, Caes. B. G. 7, 81; cf.: ut quisque arma ceperat ... inordinati in proelium ruunt, Liv. 23, 27, 5.—With ita as correl.: ut enim quisque contra voluntatem ejus dixerat, ita in eum judicium de professione jugerum postulabatur, Cic. Verr. 2, 3, 15, § 39.—
   4    With fut. perf., or, in oblique discourse, plupf. subj.: neque, ut quaeque res delata ad nos erit, tum denique scrutari locos debemus, Cic. Or. 2, 34, 146: traditum esse ut quando aqua Albana abundasset, tum ... victoriam de Veientibus dari, Liv. 5, 15, 11 (for ut after simul, v. simul, VI.).—
   C Introducing substantive clauses, that; always with subj. (cf. ut as interrog. adverb in dependent clauses, I. A. 3. supra).
   1    In object clauses.
   a In clauses which, if independent, would take the imperative mood, often rendered by the Engl. infinitive.
   (a)    After verbs denoting to wish, request, pray, demand, or invite: malim istuc aliis ita videatur quam uti tu, soror, te collaudes, Plaut. Poen. 5, 4, 18: equidem mallem ut ires, Cic. Att. 1, 16, 8: equidem vellem ut pedes haberent (res tuae), id. Fam. 7, 31, 2: volo uti mihi respondeas num quis, etc., id. Vatin. 7, 17: precor (deos) ut his infinitis nostris malis contenti sint, id. Q. Fr. 1, 3, 9: postulo ut ne quid praejudicati afferatis, id. Clu. 2, 5: petebant uti equites praemitterent, Caes. B. G. 4, 11: tibi instat Hortensius ut eas in consilium, Cic. Quint. 10, 34: hoc ut aliquando fieret, instabat, Sen. Clem. 2, 1, 2: illum Dolabellae dixisse (= eum rogasse) ut ad me scriberet (= me rogaret), ut in Italiam quam primum venirem, Cic. Att. 11, 7, 2: cupio ut quod nunc natura et impetus est, fiat judicium, Sen. Clem. 2, 2, 2: senectutem ut adipiscantur omnes optant, Cic. Lael. 2, 4: exigo a me, non ut optimis par sim, sed ut malis melior, Sen. Vit. Beat. 17, 3.—With ut ne = ne: Trebatio mandavi, ut, si quid te eum velles ad me mittere, ne recusaret, Cic. Fam. 4, 1, 2; Tac. H. 4, 58 fin.—Also without verb, like utinam, to express a wish; esp. in imprecations (ante-class.): ut te cum tua Monstratione magnus perdat Juppiter, Ter. Ad. 4, 6, 2: ut illum di deaeque perdant, id. Eun. 2, 3, 10; id. Heaut. 4, 6, 6.—
   (b)    After verbs expressing or implying advice, suggestion, or exhortation: ego vos hortari tantum possum ut, etc., Cic. Lael. 5, 17: quod suades ut ad Quinctium scribam, etc., id. Att. 11, 16, 4: tibi auctor sum ut eum tibi ordinem reconcilies, id. Fam. 1, 9, 26: censeo ut iter reliquum conficere pergas, I propose, id. Or. 2, 71, 200; Caes. B. C. 1, 2; Liv. 30, 40, 4: dixeram a principio ut sileremus, I had advised, Cic. Brut. 42, 157: Pompejum monebat ut meam domum metueret, id. Sest. 64, 133: equidem suasi ut Romam pergeret, id. Att. 16, 8, 2: M. Messalae et ipsi Attico dixit ut sine curā essent, exhorted, id. ib. 16, 16, A, 5.—
   (g)    After verbs expressing resolution or agreement to do something: rus ut irem jam heri constitiveram, Plaut. Ps. 1, 5, 136: decrevistis ut de praemiis militum primo quoque tempore referretur, Cic. Phil. 5, 2, 4: constitueram ut pridie Idus Aquini manerem, id. Att. 16, 10, 1: statuunt ut decem millia hominum in oppidum submittantur, Caes. B. G. 7, 21: Hasdrubal paciscitur cum Celtiberorum principibus ut copias inde abducant, Liv. 25, 33, 3: illos induxisse in animum, ut superbo quondam regi, tum infesto exuli proderent (patriam), id. 2, 5, 7; 27, 9, 9; 42, 25, 11: ut ne plebi cum patribus essent conubia sanxerunt, Cic. Rep. 2, 27, 63: servitia urbem ut incenderent conjurarunt, Liv. 4, 45, 1.—
   (d)    After verbs of command or prohibition: imperat Laelio ut per collis circumducat equites, Liv. 28, 33, 11: illud praecipiendum fuit ut ... diligentiam adhiberemus, Cic. Lael. 16, 60: M. Aemilio senatus negotium dat ut Patavinorum seditionem comprimeret, Liv. 41, 27, 3: consul edicere est ausus ut senatus ad vestitum rediret, Cic. Pis. 8, 18: jubet sententiam ut dicant suam, Plaut. Am. 1, 1, 50: hic tibi in mentem non venit jubere ut haec quoque referret, Cic. Verr. 2, 4, 12, § 28.—With ne: iis praedixit, ut ne prius Lacedaemoniorum legatos dimitteret, quam ipse esset remissus, Nep. Them. 7, 3.—(ε) Verbs expressing permission: atque ille legem mihi de XII. tabulis recitavit quae permittit ut furem noctu liceat occidere, Cic. Tull. 20, 47: concedo tibi ut ea praetereas quae, etc., id. Rosc. Am. 19, 54: dabis mihi hanc veniam ut eorum ... auctoritatem Graecis anteponam, id. de Or. 1, 6, 23: ille tibi potestatem facturus est ut eligas utrum velis, id. Div. in Caecil. 14, 45: illud natura non patitur ut aliorum spoliis nostras facultates augeamus, id. Off. 3, 5, 22.—
   b In dependent clauses implying an aim or end.
   (a)    After verbs denoting direction and inclination of the mind, care, purpose, intention, or striving: ut plurimis prosimus enitimur, Cic. Ac. 2, 2, 6: facilior erit ut albam esse nivem probet quam erat Anaxagoras, he will be more inclined, disposed, id. ib. 2, 36, 117: ne ille longe aberit ut argumento credat philosophorum, far remote from believing = not inclined, id. ib. 2, 47, 144: qui sibi hoc sumpsit ut conrigat mores aliorum, quis huic ignoscat si, who undertakes to correct, id. Verr. 2, 3, 1, § 2: navem idoneam ut habeas diligenter videbis, care, id. Fam. 16, 1, 2: ille intellexit id agi atque id parari ut filiae suae vis afferretur, id. Verr. 2, 1, 26, § 67: pater potuit animum inducere ut naturam ipsam vinceret, id. Rosc. Am. 19, 53: cum senatus temptaret ut ipse gereret sine rege rem publicam, id. Rep. 2, 12, 23: equidem ut honore dignus essem, maxime semper laboravi, id. Planc. 20, 50: omni contentione pugnatum est ut lis haec capitis existimaretur, id. Clu. 41, 116: omnis spes ad id versa ut totis viribus terra adgrederentur, Liv. 24, 34, 12: omnis cura solet in hoc versari, semper ut boni aliquid efficiam dicendo, Cic. de Or. 2, 75, 306: se miliens morituros potius quam ut tantum dedecoris admitti patiantur, Liv. 4, 2, 8; 2, 34, 11.—
   (b)    Verbs of effecting: nec potui tamen Propitiam Venerem facere uti esset mihi, Plaut. Poen. 2, 6: prior pars orationis tuae faciebat ut mori cuperem, Cic. Tusc. 1, 47, 112: caritas annonae faciebat ut istuc ... tempore magnum videretur, id. Verr. 2, 3, 92, § 215: sol efficit ut omnia floreant, id. N. D. 2, 15, 41: potest praestare ut ea causa melior esse videatur, id. Or. 1, 10, 44: non committam ut tibi ipse insanire videar, id. Fam. 5, 5, 3: di prohibeant, judices, ut hoc praesidium sectorum existimetur, id. Rosc. Am. 52, 151: effecisti ut viverem et morerer ingratus, Sen. Ben. 2, 25, 1: quibus nihil aliud actum est quam ut pudor hominibus peccandi demeretur, id. Vit. Beat. 26, 6.—
   (g)    Verbs of obtaining: Dumnorix a Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire patiantur, Caes. B. G. 1, 9: quid assequitur, nisi hoc ut arent qui ... in agris remanserunt, what does he gain, Cic. Verr. 2, 3, 55, § 128: facile tenuit ut (Chalcidis) portae sibi aperirentur, Liv. 35, 51, 6: vicerunt tribuni ut legem perferrent, id. 4, 25, 13.—
   (d)    Verbs of inducing and compelling: nec ut omnia quae praescripta sunt defendamus necessitate ullā cogimur, Cic. Ac. 2, 3, 8: civitati persuasit ut de finibus suis exirent, Caes. B. G. 1, 2: exspectatione promissi tui moveor ut admoneam te, Cic. Fam. 9, 8, 1: Parhedrum excita ut hortum ipse conducat, id. ib. 16, 18, 2: ille adduci non potest ut ... ne lucem quoque hanc eripere cupiat, etc., id. Rosc. Am. 52, 150: impellit alios avaritia, alios iracundia ut levem auditionem pro re compertā habeant, Caes. B. G. 7, 42: ut de clementia scriberem, Nero Caesar, una me vox tua maxime compulit, Sen. Clem. 2, 1, 1.—(ε) After verbs implying duty, right, rule, condition, or possibility: cum mihi ne ut dubitem quidem relinquatur, not even the possibility of doubt, Cic. Ac. 2, 38, 119: obsides inter se dent, Sequani ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii ut sine maleficio transeant, Caes. B. G. 1, 9: se ita a majoribus didicisse ut magis virtute quam dolo contenderent, id. ib. 1, 13: mea lenitas hoc exspectavit ut id quod latebat erumperet, Cic. Cat. 2, 12, 27: (natura) nobis insculpsit in mentibus, ut eos (deos) aeternos et beatos haberemus, id. N. D. 1, 17, 45: hoc mihi Metellus non eripuit, hoc etiam addidit ut quererer hoc sociis imperari, he gave the additional right, id. Verr. 2, 2, 68, § 164: ut vero conloqui cum Orpheo, Musaeo, Homero liceat, quanti tandem aestimatis? the privilege of conversing, id. Tusc. 1, 41, 98: respondet Socrates sese meruisse ut amplissimis honoribus decoraretur, id. Or. 1, 54, 272: meruit ut suspendatur, Sen. Ep. 7, 5: quia enim non sum dignus prae te ut figam palum in parietem, Plaut. Mil. 4, 4, 4.—So after dignus, Liv. 24, 16, 19; Quint. 8, 5, 12.—
   c After verbs of fearing, where ut implies a wish contrary to the fear; that not: rem frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere se dicebant, Caes. B. G. 1, 39: vereor ut satis diligenter actum sit in senatu de litteris meis, Cic. Att. 6, 4, 2: verebar ut redderentur, id. Fam. 12, 19, 1: sin homo amens diripiendam urbem daturus est, vereor ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit, id. ib. 14, 14, 1: veretur Hiempsal ut foedus satis firmum sit, id. Leg. 2, 22, 58: timeo ut sustineas, id. Fam. 14, 2, 3: o puer, ut sis vitalis, metuo, et majorum ne quis amicus Frigore te feriat, Hor. S. 2, 1, 60.— So sometimes after video, with weakened force: vide ut sit, nearly = perhaps it is not (cf. Roby, Gr. 2, p. 280): considerabitis, vestri similes feminae sintne Romae; si enim non sunt, videndum est, ut honeste vos esse possitis, Cic. Fam. 14, 14, 1.—Very rarely ut stands for ne after verbs of fearing: quia nihil minus, quam ut egredi obsessi moenibus auderent, timeri poterat, Liv. 28, 22, 12 Weissenb. ad loc.: ut ferulā caedas meritum ... non vereor, Hor. S. 1, 3, 120 Jan. and Orell. ad loc. —
   d In interrogative clauses represented as untrue, rejecting a supposition or thought with indignation (nearly = fierine potest ut): me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum? Plaut. Pers. 1, 3, 52: te ut ulla res frangat, tu ut umquam te corrigas? Cic. Cat. 1, 9, 22: egone ut te interpellem? id. Tusc. 2, 18, 42: pater ut in judicio capitis obesse filio debeat? id. Planc. 13, 31: egone ut prolis meae fundam cruorem? Sen. Med. 927.—
   2    In subject clauses, with impersonal predicates.
   a With a predicate adjective.
   (a)    With the idea of rule, duty, etc.: id arbitror Adprime in vitā utile esse, ut ne quid nimis, Ter. And. 1, 1, 34: reliquum est ut de Catuli sententiā dicendum videatur, Cic. Imp. Pomp. 20, 59: praeclarum est et verum ut eos qui nobis carissimi esse debeant, aeque ac nosmet ipsos amemus, id. Tusc. 3, 29, 73: ergo hoc sit primum ut demonstremus quem imitetur, id. de Or. 2, 22, 90: proximum est ut doceam, etc., id. N. D. 2, 29, 73: extremum est ut te orem, etc., id. Fam. 4, 13, 7: ei (Dionysio) ne integrum quidem erat ut ad justitiam remigraret, permission, id. Tusc. 5, 21, 62. —With predicates, aequum est, par (anteclass. and rare): aequom videtur tibi ut ego alienum quod est Meum esse dicam? Plaut. Rud. 4, 7, 4: non par videtur ... praesente ibus una paedagogus ut siet, id. Bacch. 1, 2, 31.—
   (b)    In clauses expressing result and consequence: magnificum illud etiam et gloriosum ut Graecis de philosophia litteris non egeant, illud, that result of my labors, Cic. Div. 2, 2, 5: consentaneum est huic naturae ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam, id. Fin. 3, 20, 68. —
   (g)    In clauses represented as real, true, false, certain, or probable (where the acc. and inf. might be used): concedetur verum esse ut bonos boni diligant, Cic. Lael. 14, 50: sin autem illa veriora ut idem interitus animorum et corporum, etc., id. ib 4, 14; cf.: concedant ut hi viri boni fuerin (= concedant vere factum esse ut, etc.), id. ib. 5, 18: si verum est ut populus Romanus omnis gentes virtute superarit, etc., Nep. Hann. 1, 1: de ipso Roscio potest illud quidem esse falsum ut circumligatus fuerit, angui, Cic. Div. 2, 31, 66: non est verisimile ut Chrysogonus horum litteras adamarit aut humanitatem, id. Rosc. Am. 41, 121: deos verisimile est ut alios indulgentius tractent propter parentis, alios propter futuram posterorum indolem, Sen. Ben. 4, 32, 1; so, rarum est ut, Quint. 3, 19, 3: quid tam inusitatum quam ut, etc., Cic. Imp. Pomp. 21, 62.—And after potius: multi ex plebe spe amissā potius quam ut cruciarentur ... se in Tiberim praecipitaverunt, Liv. 4, 12, 11.—
   b With predicate nouns.
   (a)    Expressing the idea of a verb which would require an object clause, with ut: quoniam ut aliter facias non est copia, Plaut. Merc. 5, 4, 30: Romano in hostico morandi causa erat ut hostem ad certamen eliceret, Liv. 6, 31, 7: vetus est lex amicitiae ut idem amici semper velint, Cic. Planc. 2, 5: consensus fuit senatus ut mature proficisceremur (= decretum est a senatu), id. Fam. 3, 3, 1: fuit hoc sive meum, sive rei publicae fatum ut in me unum omnis illa inclinatio temporum incumberet, ordained by fate, id. Balb. 26, 58: tempus est ut eamus ad forum, Plaut. Mil. 1, 1, 72: dicasque tempus maximum esse ut eat, id. ib. 4, 3, 9: primum est officium ut homo se conservet in naturae statu, Cic. Fin. 3, 6, 20: ejus culturae hoc munus est ut efficiat, etc., id. ib. 4, 14, 38: caput illud est ut Lyconem recipias in necessitudinem tuam, duty, id. Fam. 13, 19, 3; so, caput est ut, etc., id. de Or. 1, 19, 87: fuit hoc quoddam inter Scipionem et Laelium jus ut Scipio Laelium observaret parentis loco, id. Rep. 1, 12, 18: mea ratio in dicendo haec esse solet ut boni quod habeat id amplectar, id. de Or. 2, 72, 292; so, ratio est ut, id. Verr. 1, 11, 34: est mos hominum ut nolint eundem pluribus excellere, id. Brut. 21, 84: est hoc Gallicae consuetudinis ut, etc., Caes. B. G. 4, 5.—
   (b)    Expressing result and consequence: est hoc commune vitium in magnis liberisque civitatibus ut invidia gloriae comes sit, Nep. Chabr. 3, 3.—
   c With impersonal verbs.
   (a)    Including the idea of a verb requiring an object clause, with ut: convenit, victi utri sint eo proelio, urbem, agrum ... seque uti dederent, Plaut. Am. 1, 1, 71: mihi cum Dejotaro convenit ut ille in meis castris esset, Cic. Att. 6, 1, 14: placitum est ut in aprico loco considerent, id. Rep. 1, 12, 18: postea mihi placuit ut, etc., id. Or. 1, 34, 155: ad Appii Claudii senectutem accedebat etiam ut caecus esset, id. Sen. 6, 16.—So after fit, it happens: fit ut naturā ipsā ad ornatius dicendi genus incitemur, Cic. Or. 2, 83, 338: potest fieri ut res verbosior haec fuerit, illa verior, it may be that, id. Att. 8, 3, 6; id. Ac. 2, 11, 36; id. Verr. 2, 2, 77, § 190.— So with accidit, evenit, contigit: accidit ... ut illo itinere veniret Lampsacum, Cic. Verr. 2, 1, 24, § 63; so id. Imp. Pomp. 9, 25: sed tamen hoc evenit ut in vulgus insipientium opinio valeat, id. Tusc. 2, 26, 63: utinam Caesari contigisset ut esset optimo cuique carissimus, id. Phil. 5, 18, 49.—
   (b)    Denoting consequence: ex quo efficitur ut quidquid honestum sit, idem sit utile, Cic. Off. 2, 3, 10: sequitur ut dicamus quae beneficia danda sint et quemadmodum, Sen. Ben. 1, 11, 1: sequitur ut causa ponatur, Cic. Or. 2, 81, 331.—
   (g)    Est, in the meaning fit, or causa est: est ut plerique philosophi nulla tradant praecepta dicendi, it is a fact that, Cic. Or. 2, 36, 152: non est igitur ut mirandum sit ea praesentiri, there is no reason for wondering, id. Div. 1, 56, 128: quando fuit ut quod licet non liceret? id. Cael. 20, 48; so, in eo est ut, prope est ut, to be on the point of, to be near to: jam in eo rem fore ut Romani aut hostes aut domini habendi sint, Liv. 8, 27, 3: cum jam in eo esset ut comprehenderetur, Nep. Paus. 5, 1; id. Milt. 7, 3: jam prope erat ut ne consulum quidem majestas coërceret iras hominum, Liv. 2, 23, 14: prope est ut lamentationem exigat, Sen. Clem. 2, 6, 4.— Here belongs the circumlocution of the periphrastic future by futurum esse or fore, with ut; generally in the inf.: arbitrabar fore ut lex de pecuniis repetundis tolleretur, Cic. Verr. 1, 14, 41.—Very rarely in the indic.: futurum est ut sapiam, Sen. Ep. 117, 29.—
   3    In attributive clauses, dependent on nouns not belonging to the predicate.
   a With the idea of resolve, etc.: vicit sententia ut mitterentur coloni, Liv. 9, 26, 4: sententiam dixit (= censuit) ut judicum comitia haberentur, Cic. Q. Fr. 2, 1, 2; id. Fam. 4, 4, 5; id. Tusc. 5, 41, 119; id. Leg. 3, 15, 33.—
   b Of agreement: fide acceptā ut remitterent eum, Liv. 24, 48, 8. —
   c Of law, rule, etc.: praetores rogationem promulgarunt ut omnes regiae stirpis interficerentur, Liv. 24, 25, 10: senatus consultum factum est ut M. Fulvius litteras extemplo ad consulem mitteret, id. 35, 24, 2: haec ei est proposita condicio ut aut juste accusaret aut acerbe moreretur, Cic. Clu. 14, 42: Suevi in eam se consuetudinem induxerunt ut locis frigidissimis lavarentur in fluminibus, Caes. B. G. 4, 1.—
   d Of duty: jusjurandum poscit ut quod esse ex usu Galliae intellexissent, communi consilio administrarent, Caes. B. G. 8, 6. —
   e Of purpose, inclination, etc.: vobis dent di mentem oportet ut prohibeatis, etc., make you inclined, Liv. 6, 18, 9: causa mihi fuit huc veniendi ut quosdam hinc libros promerem, Cic. Fin. 3, 2, 8: confectio tabularum hanc habet vim (= efficit) ut quidquid fingatur aut non constet, appareat, id. Font. 2, 3.—
   f Of effect, result, etc.: fuit ista quondam virtus ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam hostem everterent, Cic. Cat. 1, 1, 3: habet hoc virtus ut viros fortis species ejus et pulchritudo etiam in hoste posita delectet, id. Pis. 32, 81: damnatum poenam sequi oportebat ut igni cremaretur, Caes. B. G. 1, 4.—
   4    In clauses of manner, that, so that.
   a With ita, sic, adeo, tantus, talis, or tam as antecedent (v. hh. vv.; anteclass. ut qui = ut): Adeon' me fungum fuisse ut qui illi crederem? Plaut. Bacch. 2, 3, 49.—
   b With is or hic as antecedent: eos deduxi testes et eas litteras deportavi ut de istius facto dubium esse nemini possit, Cic. Verr. 2, 4, 42, § 91: ejusmodi res publica debet esse ut inimicus neque deesse nocenti possit, neque obesse innocenti (ejusmodi = talis), id. ib. 2, 3, 69, § 162: eo perducam servum ut in multa liber sit, Sen. Ben. 3, 19, 2: non eo loco res humanae sunt ut vobis tantum otii supersit, id. Vit. Beat. 27, 6: haec aequitas in tuo imperio fuit, haec praetoris dignitas ut servos Siculorum dominos esse velles, Cic. Verr. 2, 3, 38, § 87: hoc jure sunt socii ut eis ne deplorare quidem de suis incommodis liceat, id. ib. 2, 2, 27, § 65.—
   c Without antecedents, so that: cujus aures clausae veritati sunt ut ab amico verum audire nequeat, hujus salus desperanda est, Cic. Lael. 24, 90: in virtute multi sunt ascensus, ut is maximā gloriā excellat qui virtute plurimum praestet, id. Planc. 25, 60: mons altissimus impendebat ut perpauci prohibere possent, Caes. B. G. 1, 6: accessit quod Domitius Heracleā iter fecerat, ut ipsa fortuna illum obicere Pompejo videretur, id. B. C. 3, 79: pecunia a patre exacta crudeliter, ut divenditis omnibus bonis aliquamdiu trans Tiberim veluti relegatus viveret, Liv. 3, 13, 10: fama Gallici belli pro tumultu valuit ut et dictatorem dici placeret, id. 8, 17, 6: nihilo minus ... magnas percipiendum voluptates, ut fatendum sit, etc., Sen. Vit. Beat. 12, 1.—
   d Idiomat. with non.
   (a)    Ut non, when the principal sentence is negative, without: non possunt unā in civitate multi rem ac fortunam amittere ut non plures secum in eandem trahant calamitatem, without dragging, etc., Cic. Imp. Pomp. 7, 19: flaminem Quirinalem neque mittere a sacris neque retinere possumus ut non deum aut belli deseramus curam, Liv. 24, 8, 10: non ita fracti animi civitatis erant ut non sentirent, etc., id. 45, 25, 12: nusquam oculi ejus flectentur ut non quod indignentur inveniant, Sen. Ira, 2, 7, 2: ajunt, nec honeste quemquam vivere ut non jucunde vivat, nec jucunde ut non honeste quoque, id. Vit. Beat. 6, 3: nemo in eo quod daturus es gratiam suam facere potest ut non tuam minuat, id. Ben. 2, 4, 3; cf. also: ut non conferam vitam neque existimationem tuam cum illius; neque enim est conferenda (= ut omittam conferre), Cic. Verr. 2, 4, 20, § 45.—
   (b)    Non ut, followed by sed quod, causal (= non quod, sed quod; rare): earum exempla tibi misi non ut deliberarem reddendaene essent, sed quod non dubito, etc., not that ... but because, Cic. Att. 14, 17, 4: haec ad te scribo non ut queas tu demere solitudinem, sed, etc., id. ib. 11, 15, 3.—Followed by sed ut: benigne accipe (beneficium): rettulisti gratiam, non ut solvisse te putes, sed ut securior debeas, Sen. Ben. 2, 35, 5; and in reversed order: quorsum haec praeterita? Quia sequitur illud, etc.; non ut eas res causam adferrent amoris, Cic. Fat. 15, 35.—Rarely nedum ut, in the sense of nedum alone, much less that, not to mention that (mostly post-class.; cf. Zumpt, Gram. § 573): ne voce quidem incommodā, nedum ut illa vis fieret, paulatim permulcendo mansuefecerant plebem, Liv. 3, 14, 6 Weissenb. ad loc.: quando enim ... fama in totam urbem penetrat? nedum ut per tot provincias innotescat, Tac. Or. 10.—
   e Conditional or concessive.
   (a)    Granting that (for argument's sake): quod ut ita sitnihil enim pugnoquid habet ista res aut laetabile aut gloriosum? Cic. Tusc. 1, 21, 49: sed ut haec concedantur, reliqua qui tandem intellegi possunt? id. N. D. 3, 16, 41: ut tibi concedam hoc indignum esse, tu mihi concedas necesse est, etc., id. Clu. 53, 146: quae, ut essent vera, conjungi debuerunt, id. Fin. 4, 15, 40: quae natura ut uno consensu juncta sit et continens ... quid habere mundus potest cum thesauri inventione conjunctum? id. Div. 2, 14, 33: nihil est prudentiā dulcius, quam, ut cetera auferat, adfert certe senectus, id. Tusc. 1, 39, 94.—
   (b)    Even if, although: qui (exercitus) si pacis ... nomen audiverit, ut non referat pedem, insistet certe, Cic. Phil. 12, 3, 8: ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem? etc., id. Ac. 2, 34, 108: ut quaeras omnia, quomodo Graeci ineptum appellant non reperies, id. de Or. 2, 4, 18: ut enim neminem alium nisi T. Patinam rogasset, scire potuit, illo ipso die a Milone prodi flaminem, id. Mil. 17, 46: verum ut hoc non sit, tamen praeclarum spectaculum mihi propono, id. Att. 2, 15; id. Leg. 1, 8, 23; id. Fat. 5, 9; id. Verr. 2, 3, 64, § 151; 2, 1, 45, § 117; id. Planc. 25, 62: qui, ut non omnis peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare didici, Liv. 36, 7, 20: neque equites armis equisque salvis tantum vim fluminis superasse verisimile est, ut jam Hispanos omnes inflati travexerint utres, id. 21, 47, 5: at enim, ut jam ita sint haec, quid ad vos, Romani? id. 34, 32, 13: ut jam Macedonia deficiat, id. 42, 12, 10: cum jam ut virtus vestra transire alio possit, fortuna certe loci hujus transferri non possit, id. 5, 54, 6; 22, 50, 2; cf.: ac jam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen se plurimum navibus posse, Caes. B. G. 3, 9: ut desint vires tamen est laudanda voluntas, Ov. P. 3, 4, 79: ut dura videatur appellatio, tamen sola est, Quint. 3, 8, 25; 6, prooem. 15.—Ut maxime = si maxime: quaere rationem cur ita videatur: quam ut maxime inveneris ... non tu verum testem habere, sed eum non sine causā falsum testimonium dicere ostenderis, Cic. Ac. 2, 25, 81.—With nihilominus: quae (res) nihilominus, ut ego absim, confici poterunt, Cic. Fam. 10, 2, 2.—
   (g)    Provided that: ambulatiuncula, ut tantum faciamus quantum in Tusculano fecimus, prope dimidio minoris constabit isto loco, Cic. Att. 13, 39, 2: dabo egenti, sed ut ipse non egeam; succurram perituro, sed ut ipse non peream, Sen. Ben. 2, 15, 1.—
   5    In clauses of purpose (final clauses; distinguished from object clauses with ut; v. C. 1., in which the verb itself contains the idea of purpose, the clause completing the idea of the verb), in order that, so that, so as to.
   a In gen.: quin voco, ut me audiat, nomine illam suo? Plaut. Rud. 1, 4, 17: haec acta res est uti nobiles restituerentur in civitatem, Cic. Rosc. Am. 51, 149: intellego, tempus hoc vobis divinitus datum esse ut odio ... totum ordinem liberetis, id. Verr. 1, 15, 43: Caesar singulis legionibus singulos legatos praefecit uti eos testes suae quisque virtutis haberet, Caes. B. G. 1, 52.—And with ut ne, instead of ne, lest: id ut ne fiat, haec res sola est remedio, Ter. Eun. 3, 1, 49; v. 1. ne, I. B. 4. a.—Very rarely, ut non for ne, expressing a negative purpose: ut plura non dicam neque aliorum exemplis confirmem quantum valeat (= ut praeteream), Cic. Imp. Pomp. 15, 44; cf. d. α fin. supra.—
   b Esp., after certain antecedents.
   (a)    After id, for the purpose (ante-class.): id huc reverti uti me purgarem tibi, Plaut. Am. 3, 2, 28.—
   (b)    After idcirco: idcirco amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis officiis gubernetur, Cic. Rosc. Am. 38, 111: legum idcirco omnes servi sumus ut liberi esse possimus, id. Clu. 53, 146; id. Rosc. Am. 47, 137.—
   (g)    After ideo and eo: non ideo Rhenum insedimus ut Italiam tueremur, sed ne quis, etc., Tac. H. 4, 73: Marionem ad te eo misi ut aut tecum ad me quam primum veniret, aut, etc., Cic. Fam. 16, 1, 1.—
   (d)    After ad eam rem, ad hoc, in hoc: ad eam rem vos delecti estis ut eos condemnaretis quos sectores jugulare non potuissent? Cic. Rosc. Am. 52, 151: praebere se facilem ad hoc ut quem obligavit etiam exsolvi velit? Sen. Ben. 2, 17, 6: homo natus in hoc ut mores liberae civitatis Persica servitute mutaret, id. ib. 2, 12, 2.—(ε) After eā mente, hac mente: navis onerarias Dolabella eā mente comparavit ut Italiam peteret, Cic. Fam. 12, 14, 1: hac mente laborem Sese ferre senes ut in otia tuta recedant Ajunt, Hor. S. 1, 1, 30.—(ζ) After potius quam: potius ad delendam memoriam dedecoris, quam ut timorem faciat, Liv. 6, 28, 8: potius quodcumque casus ferat passuros, quam ut sprevisse Tarentinos videantur, id. 9, 14, 8.—
   c Idiomat.
   (a)    With the principal predicate, referring to the conception of the writer, understood; mostly parenthet. = the Engl. inf.: ut in pauca conferam, testamento facto mulier moritur, to be brief, etc., Cic. Caecin. 6, 17: ecquid tibi videtur, ut ad fabulas veniamus, senex ille Caecilianus minoris facere filium rusticum? to come to the drama, id. Rosc. Am. 16, 46: reliquum judicium de judicibus, et, vere ut dicam, de te futurum est, to tell the truth, id. Verr. 2, 5, 69, § 177: Murena, si nemini, ut levissime dicam, odio fuit, to say the least, id. Mur. 40, 87: ut nihil de illo tempore, nihil de calamitate rei publicae querar, hoc tibi respondeo, etc., not to complain of that time, etc., id. Caecin. 33, 95: quae cum se disposuit, et partibus suis consensit, et, ut ita dicam concinuit, summum bonum tetigit, and, so to speak, chimes in, etc., Sen. Vit. Beat. 8, 5: ecce— ut idem in singulos annos orbis volveretur —Hernici nuntiant Volscos et Aequos reficere, etc., Liv. 3, 10, 8.—
   (b)    Satis ut, enough to (lit. enough for the purpose of): satis esse magna incommoda accepta ut reliquos casus timerent, disasters large enough to make them afraid, Caes. B. C. 3, 10.—
   (g)    Quam ut after comparatives, too much to: quod praeceptum, quia major erat quam ut ab homine videretur, idcirco adsignatum est deo, too great to come from man, Cic. Fin. 5, 16, 44: quis non intellegit, Canachi signa rigidiora esse quam ut imitentur veritatem? id. Brut. 18, 70: clarior res erat quam ut tegi ac dissimulari posset, too clear to be covered up, Liv. 26, 51, 11: potentius jam id malum apparuit quam ut minores per magistratus sedaretur, id. 25, 1, 11: est tamen aliquis minor quam ut in sinu ejus condenda sit civitas, Sen. Ben. 2, 16, 2.

Latin > French (Gaffiot 2016)

ŭtŭti.
    I adverbe relatif-interrogatif (exclamatif) et indéfini :
    A adv. relatif,
1 comme, de la manière que : a) Ciceronem et ut rogas, amo, et ut meretur et ut debeo Cic. Q. 3, 9, 9, j’aime ton fils et comme tu m’en pries et comme il le mérite et comme je le dois ; b) [en parenth.] : quamvis fuerit acutus, ut fuit Cic. Ac. 2, 69, quelque pénétrant qu’il ait été, comme il (et il) l’a été ; si virtus digna est..., ut est Cic. Fin. 4, 51, si la vertu est digne..., comme elle l’est réellement ; cf. Cic. Tusc. 1, 41 ; de Or. 1, 230, etc. ; incumbite in causam..., ut facitis Cic. Phil. 4, 12, appliquez-vous à cette cause..., comme vous le faites [continuez...], cf. Cic. Fam. 7, 1, 5 ; c) [en corrél. avec sic, ita ] : sic (ita)... ut, de même que ; ut... sic (ita), de même que... de même, v. sic, ita || ut... sic (ita) [avec idée d’oppos.], si... du moins, en revanche : Cic. Phil. 5, 1 ; Liv. 21, 8, 1 ; 21, 11, 5, etc. || ut... sic (ita), et surtout ut quisque avec le superl.... sic (ita) avec le superl. [marquant une proportion], selon que... ainsi, plus... plus... : ut quisque ætate antecedebat, ita sententiam dixit ex ordine Cic. Verr. 2, 4, 143, selon que chacun avait la préséance de l’âge, il... = chacun exprima son avis dans l’ordre de préséance que l’âge conférait, cf. Cic. CM 64 ; ut quisque iis rebus tuendis præfuerat, ita Cic. Verr. 2, 4, 140, au fur et à mesure que qqn avait été préposé à la garde de ces objets... = dans l’ordre où chacun avait été... Cic. Att. 14, 1, 2 ; Cæs. G. 2, 19, 6 ; ut quæque res est turpissima, sic maxime vindicanda est Cic. Cæc. 7, plus un acte est odieux, plus on le doit châtier énergiquement, cf. Cic. Clu. 57 ; Verr. 2, 2, 27 ; Off. 1, 50, etc. || hæc ut brevissime dici potuerunt, ita a me dicta sunt Cic. de Or. 2, 174, cet exposé, dans la mesure où il pouvait être abrégé, je l’ai abrégé ; ut maxime potuimus Cic. Div. 2, 1, le plus que j’ai pu ; d) te semper colam, ut quem diligentissime Cic. Fam. 13, 62, je te serai toujours dévoué autant qu’on peut l’être à qqn au monde || (societas) major est, ut quisque maxime accedit Cic. Læl. 19, les liens de la société sont plus étroits à mesure que les membres se touchent de plus près || eruditus sic, ut nemo magis Nep. Epam. 2, 1, savant tel que personne ne l’était davantage, cf. Hor. S. 1, 5, 33 ; 2, 8, 48 ; e) en corrél. avec perinde, pro eo, selon que, v. perinde, et pro, cf. Cic. Clu. 70 ; Liv. 7, 6, 8 ; Metell. d. Verr. 3, 126 ; f) en corrél. avec idem, item, aliter, etc. : eisdem fere verbis ut disputatum est Cic. Tusc. 2, 9, à peu près dans les mêmes termes que ceux de l’exposé ; eodem modo ut Cic. Ac. 2, 47, de la même manière que, ou item ut Cic. Verr. 2, 4, 21 || par exemple, ainsi, comme : in libero populo, ut Rhodi, ut Athenis Cic. Rep. 1, 47, chez un peuple en république, comme à Rhodes, comme à Athènes, cf. Cic. Rep. 2, 2 ; Ac. 2, 76 ; Fin. 5, 38 ; de Or. 3, 59 ; [après ponctuation forte Cic. Br. 292 ; [en part.] ut si, comme par exemple si : Cic. Inv. 1, 26 ; 2, 48 ; Off. 1, 45 ; de Or. 3, 114 ; ut cum Quint. 1, 6, 22 ; 3, 8, 30 ; 9, 3, 63, etc. ; g) ut si = quasi, tamquam Cic. Fam. 7, 20, 1 ; Q. 1, 1, 6 ; Off. 1, 42 ; similes sunt, ut si Cic. CM 17, ils sont comme si
2 ut ut = utcumque, de quelque manière que : id, ut ut est... Pl. Bacch. 1191, cela, comment qu’il en soit..., cf. Pl. Most. 545, etc. ; Ter. Phorm. 531, etc. ; Cic. Att. 15, 26, 4
3 [dans une subordonnée d’apparence interrogative, v. Gaffiot, 1909, p. 31 sqq.] : hanc rem ut factast eloquar Pl. Amph. 1129, je te raconterai la chose de la manière qu’elle s’est passée, cf. Pl. Amph. 460 ; 559 ; Men. 679 ; dico ut res se habet Pl. Bacch. 1063, je dis ce qu’il en est, cf. Pl. Trin. 749 ; Merc. 351, etc. ; Ter. Ad. 513 ; 559 ; Virg. G. 1, 57 ; Catul. 61, 77 ; 62, 8
4 comme = en tant que [comme ὡς], dans la pensée que, avec l’idée que : canem et felem ut deos colunt Cic. Leg. 1, 32, ils honorent le chien et le chat comme des dieux, cf. Cic. Rep. 1, 18 ; habuit ei honorem, ut proditori Cic. Verr. 2, 1, 38, il l’a honoré comme un traître
5 en tant que, étant donné que, vu que : a) avec est, erat [sorte de parenth. explicative] : permulta alia conligit Chrysippus, ut est in omni historia curiosus Cic. Tusc. 1, 108, il y a une quantité d’autres faits recueillis par Chrysippe, car il se plaît à toute espèce de recherches d’histoire, cf. Cic. Phil. 2, 106 ; Verr. 2, 2, 88 ; Cæs. G. 3, 8, 3 ; 7, 22, 1 ; C. 2, 8, 3 ; magnifice, ut erat copiosus Cic. Verr. 2, 1, 65, somptueusement, vu sa richesse, cf. Cic. Verr. 2, 5, 3 ; b) [avec d’autres verbes] : Pl. Most. 26 ; Ps. 278 ; Rud. 303 ; Truc. 576 ; Ter. Andr. 737 ; hæc ab ipsis inflatius commemorabantur, ut de suis homines laudibus libenter prædicant Cæs. C. 2, 39, 4, ce succès, ils le grossissaient quelque peu eux-mêmes, car l’homme aime à se vanter : ut se sub ipso vallo constipaverant recessumque primis ultimi non dabant Cæs. G. 5, 43, 5, [il eut ce résultat qu’un très grand nombre d’ennemis furent tués], vu qu’ils s’étaient massés au pied même du retranchement et que les derniers ne permettaient pas la retraite aux premiers, cf. Cæs. G. 2, 23, 1 ; 6, 7, 7 ; 7, 88, 1 || [avec l’impf. fréq. dans Tite Live] : Liv. 10, 22, 2, etc. || [en part.] Tac. G. 22, ut apud quos hiems occupat, en tant que (vu que) chez eux l’hiver dure || [sens restrictif] autant que : Cic. Fam. 1, 2, 4 ; Pomp. 70 ; c) [sans verbe] étant donné, vu, eu égard à : ista exposuisti, ut tam multa, memoriter Cic. Fin. 4, 1, tous ces objets, tu nous les as exposés, vu leur nombre, avec une mémoire admirable ; orationes Catonis, ut illis temporibus, valde laudo Cic. Br. 294, les discours de Caton, pour son temps, je les loue fort ; Themistocles, ut apud nos perantiquus, ut apud Athenienses non ita sane vetus Cic. Br. 41, Thémistocle, qui, très ancien par rapport à nous, n’est pas tellement vieux par rapport aux Athéniens ; Diogenes liberius, ut Cynicus Cic. Tusc. 5, 92, Diogène, un peu librement, en philosophe cynique qu’il était [répondit], cf. Cic. Tusc. 1, 15 ; ut in secundis rebus Liv. 23, 14, 1, chose naturelle dans la prospérité
6 en tant que ; [joint au relatif, forme une expression causale ut qui, suivie du subj.] vu qu’il, car il : Pl. Capt. 243 ; Cic. Phil. 11, 30 ; Cæs. G. 5, 31, 6, v. qui ||
    B employé comme interrog. :
1 [direct ou exclamatif] comment, comme, de quelle manière : ut vales ? Pl. Most. 718, comment vas-tu ? cf. Merc. 392, etc. ; Hor. S. 2, 8, 1 ; Ep. 1, 3, 12 ; Liv. 10, 18 ; ut totus jacet ! Cic. Att. 7, 21, 1, comme il est totalement effondré ! quæ ut sustinuit ! immo vero ut contempsit ! Cic. Mil. 64, ces accusations, comme il les a supportées ! que dis-je ? comme il les a méprisées ! cf. Cic. Fin. 5, 61 ; Att. 3, 11, 2
2 [indirect] : videmusne, ut pueri aliquid scire se gaudeant ? Cic. Fin. 5, 48, voyons-nous [mieux en fr., voyez-vous] comment les petits enfants se réjouissent de (prennent plaisir à) savoir ? cf. Cic. Amer. 135 ; CM 31 ; Verr. 2, 1, 115 ; credo te audisse, ut me circumsteterint Cic. Att. 1, 16, 4, je crois que tu as su comment ils se sont dressés autour de moi, cf. Cæs. G. 1, 43, 7 ; 1, 46, 4 ||
    C adverbe indéfini, en qq. manière [sur la relation entre l’acception « relative » et l’acception « indéfinie » v. Gaffiot, 1930, p. 161 sqq.] :
1 [avec le subj. de souhait] littt, puisse en qq. manière, d’une manière ou d’une autre : ut te di deæque perduint ! Ter. Haut. 810, puissent les dieux et les déesses causer ta perte ! v. qui 2 § 8
2 [dans une prop. interrog. avec le subj. de protestation] est-il admissible en qq. manière que ? l’apparence vraiment que ! me ut quisquam norit, nisi qui præbet cibum ? Pl. Pers. 132, qqn en qq. manière me connaîtrait... ? l’apparence vraiment que personne me connaisse, à part qui me fournit la pitance ! te ut ulla res frangat ! Cic. Cat. 1, 22, l’apparence que rien te brise ! cf. Cic. Tusc. 2, 42 ; Planc. 31 ; Sest. 17 || avec ne : utine prius dicat ? Pl. Rud. 1063, il parlerait le premier ? cf. Pl. Merc. 576
3 [dans des prop. au subj. marquant la supposition ou la concession, littt, à supposer en qq. manière que, mais devenu et senti à la longue dans la langue comme une conj.] à supposer que, en admettant que [nég. non ] : prudentiam, ut cetera auferat, adfert certe senectus Cic. Tusc. 1, 94, la vieillesse, à supposer qu’elle emporte tout le reste, apporte du moins la sagesse, cf. Cic. Tusc. 1, 49 ; Nat. 3, 41 ; Att. 3, 7, 1 ; Mil. 46 ; Cæs. G. 3, 9, 6 || [ellipse du verbe] Sen. Rem. 4, 2.
    II conj.
    A avec ind. ; [sens temporel] : a) quand : [avec le pf. ind.] ut venit..., ut vidit..., existimavit Cic. Rep. 2, 25, quand il fut venu... et qu’il eut vu..., il pensa, cf. Cic. Rep. 1, 17 ; Verr. 2, 4, 48 ; Phil. 9, 9 ; Br. 30 ; 151, etc. ; Liv. 3, 10, 9 ; 23, 34, 6 ; 24, 44, 10 || ut primum, aussitôt que : Cic. Rep. 6, 15, ou statim, ut Cic. de Or. 2, 313, ou simul ut Cic. Phil. 3, 2, ou continuo, ut Cic. Verr. 2, 4, 48, cf. ut..., confestim Cic. Off. 3, 112, quand... aussitôt || [avec pf. joint à l’imp.] : ut ventum est et habebant Liv. 22, 44, 1, quand on fut arrivé et comme ils avaient, cf. Liv. 22, 14, 3 ; 24, 1, 6 || [avec prés. hist.] Pl. Merc. 100 || [pqpf. du style épistol.] : scripsi, statim ut legeram Cic. Att. 2, 14, 4, j’écris aussitôt après avoir lu, cf. Cic. Att. 5, 10, 1 || [av. impf.] : ut Hortensius reducebatur..., fit obviam ei... Cic. Verr. 1, 1, 18, dans le temps qu’Hortensius était ramené..., se présente à lui... ; b) depuis que [avec pf. ind.] : ut ab urbe discessi... Cic. Att. 7, 15, 1, depuis mon départ, de la ville..., cf. Cic. Att. 1, 15, 2 ; Br. 19 || [avec le prés.] : ut imperium obtines Tac. Ann. 14, 53, depuis que tu tiens le pouvoir.
    B conj. avec subj.,
1 voir à I C § 1 ut = utinam et § 3 ut, à supposer que
2 construction de certains verbes : a) verbes de volonté, d’activité, etc., v. opto, impero, constituo, peto, rogo, hortor, suadeo, admoneo ; curo, facio, efficio, perficio, conficio, consequor ; adduco, impello, moveo ; caveo, video, etc. ; b) après des expressions impers. ou indéterminées : convenit, placet, consilium est, accidit, contingit, obtingit, est, futurum est, accedit ; prope est, in eo est, in eo res est ; mos est, consuetudo est, jus est, efficitur, sequitur, restat, etc.
3 sans verbe principal exprimé = il faut prendre garde que, pourvu que : Ter. Andr. 277 ; Haut. 617
4 [nuance finale] afin que, pour que : a) Labieno in continente relicto, ut portus tueretur Cæs. G. 5, 8, 1, Labiénus ayant été laissé sur le continent pour assurer la protection des ports ; b) [en corrél. avec id, arch.] : id huc reverti, uti me purgarem Pl. Amph. 909, je suis revenu ici pour me justifier ; [avec idcirco ] idcirco... ut Cic. Clu. 146, pour que, cf. Cic. Amer. 111 ; 137 ; Verr. 2, 5, 169 ; [ou avec ideo Cic. Phil. 2, 87 ; Tac. H. 4, 73 ; [ou avec eo] Cic. Fam. 16, 1, 1 ; [ou avec propterea Cic. Lig. 8 ; c) [avec ita, ejus modi, v. § 5, nuance consécutive] ; d) ut ne, v. ne || ut ne avec ellipse du verbe facio Cic. Off. 1, 33
5 [nuance consécutive] de telle sorte que, en sorte que, si bien que, de manière que : a) mons altissimus impendebat, ut perpauci prohibere possent Cæs. G. 2, 6, 1, un mont très élevé surplombait, de telle sorte qu’il suffisait d’un tout petit nombre d’hommes pour empêcher le passage, cf. Cic. Læl. 90 ; Planc. 60, etc. ; b) [en corrél. avec sic, ita tellement que, à tel point que [voir ces mots] ; [emploi restrictif] : huic doctori ita eram deditus, ut ab exercitationibus oratoriis nullus dies vacuus esset Cic. Br. 309, j’étais adonné aux leçons de ce philosophe dans des conditions telles que cependant..., sans pourtant manquer un seul jour de faire des exercices oratoires, cf. Cic. Verr. 2, 4, 129 ; Cat. 4, 15, etc. ; c) [avec adeo, tam, usque eo, tantopere, hactenus, ejusmodi, v. ces mots] ; [avec eo, huc, illuc ] : causa nostra eo jam loci erat, ut Cic. Sest. 68, ma situation était à un point tel que ; confugit Epicurus illuc ut neget... Cic. Fin. 2, 28, Épicure a recours à ceci, dire que ne pas ; rem huc deduxi, ut Cic. Cat. 2, 4, j’ai amené les affaires à une situation telle que ; d) [avec talis, tantus, tot, tam multi, v. ces mots] ; [avec les démonstratifs is, hic, ille, iste, et alors ut équivaut souvent au français « à savoir »] : testis cum ea voluntate processit, ut Cic. Fl. 11, le témoin a comparu avec cette intention, savoir... ; sin autem illa veriora, ut Cic. Læl. 14, mais si cette autre opinion est plus sûre, à savoir que ; caput illud est, ut... recipias Cic. Fam. 13, 19, 3, l’essentiel est que tu reçoives... ; suum illud, nihil ut affirmet, tenet ad extremum Cic. Tusc. 1, 99, son principe de ne rien affirmer, il le garde jusqu’au bout ; deberi hoc a me tantis hominum ingeniis putavi, ut... Cic. de Or. 2, 8, j’ai cru devoir à de si grands génies ce tribut, à savoir, cf. Cic. Leg. 3, 1 ; Fam. 13, 50, 1 ; hæc igitur prima lex amicitiæ sanciatur, ut... petamus Cic. Læl. 44, que ceci donc soit la première loi consacrée de l’amitié, demander... : fuit ista severitas in judiciis, ut Cic. Verr. 2, 5, 45, nous l’avons eue, cette sévérité dans les tribunaux qui consistait à, qui faisait que, cf. Cic. Cat. 1, 3 ; hoc munere functi sunt ut tenerent... Cic. Br. 137, ils ont rempli ce rôle, tenir... || [la valeur explicative est qqf. rendue par un part. présent] haud decorum facinus tuis factis facis, ut me irrideas Pl. Aul. 221, tu fais une chose indigne de tes façons de faire habituelles en te moquant de moi, cf. Capt. 424 ; ceteros servavi, ut nos periremus Cic. Fam. 14, 2, 2, j’ai sauvé les autres en causant notre propre perte ; sic obtinui quæsturam, ut... arbitrarer Cic. Verr. 2, 5, 35, j’ai excercé la questure en ayant l’idée que..., cf. Cat. 3, 29 ; e) ut non = sans que : non possunt multi fortunam amittere, ut non plures secum in eandem trahant calamitatem Cic. Pomp. 19, beaucoup ne peuvent perdre leurs biens sans entraîner un assez grand nombre de personnes avec eux dans la même catastrophe ; malet existimari bonus vir, ut non sit, quam esse, ut non putetur Cic. Fin. 2, 71, il aimera mieux passer pour un homme de bien sans l’être, que de l’être sans en avoir la réputation, cf. Cic. Balbo 46 ; f) [formule de prétention] [v. différence avec ne dicam] : ut aliud nihil dicam Cic. Mur. 32, sans rien dire d’autre, cf. Cic. Cæc. 104 ; Clu. 131 ; Verr. 2, 4, 45 || ut in pauca conferam, testamento facto mulier moritur Cic. Cæc. 17, pour tout dire en peu de mots, le testament fait, la femme meurt ; vere ut dicam Cic. Verr. 2, 5, 177, à dire vrai, cf. Cic. Mur. 87 ; g) [l’adjonction de ne à ut consécutif ajoute une idée d’intention, de but] : edicta prætorum fuerunt ejus modi, ut ne quis cum telo servus esset Cic. Verr. 2, 5, 7, les édits des préteurs furent de cette sorte, à savoir : défense à un esclave d’être armé (portèrent cette clause, défense...) ; in illam curam incumbe ut ne Cic. Fam. 10, 14, 2, donne-toi à cette tâche, à savoir empêcher que ; caput est hoc, ut ne exspectes Cic. Fam. 11, 7, 2, le principal point le voici, n’attends pas... ; ita... ut ne Cic. Amer. 55, à condition que ne pas, avec cette réserve que ne pas, cf. Cic. Domo 36 ; struere verba sic, ut neve... neve Cic. de Or. 3, 171, construire les mots de manière à éviter à la fois..., cf. Cic. de Or. 3, 40 ; 3, 172 ; h) non ut... sed ut, non en ce sens que... mais ; ce n’est pas à dire que... mais : Cic. Or. 14 ; de Or. 3, 184 ; Att. 11, 15, 3 ; 14, 17, 4 ; i) [comparatif suivi de quam ut ] trop pour : signa rigidiora quam ut imitentur veritatem Cic. Br. 70, statues ayant trop de raideur pour reproduire la vie, cf. Cic. Fin. 5, 44, etc. ; Liv. 26, 51, 11, etc. ; j) [tour elliptique] : citius dixerim jactasse se aliquos... quam ut quisquam celari vellet Cic. Phil. 2, 25 = quam factum esse ut, je dirais qu’il s’est trouvé des gens pour se vanter de... plutôt qu’il ne s’est trouvé qqn pour vouloir rester inconnu ; k) ut = ne non, v. timeo.

Latin > German (Georges)

ut, urspr. Form utī, arch. utei, Adv. u. Coniunct., I) Adv.: A) (wie ινα) als Ortsadverbium, wo, Catull. 11, 3; 17, 10. Verg. Aen. 5, 329. Ov. met. 1, 15. Vgl. Porphyr. Hor. carm. 3, 4, 29. Diom. 408, 16. Haupt Opusc. 2, 198 sq.
B) zur Bezeichnung der Art und Weise, wie ein Zustand erscheint, in welcher Weise, in welcher Art, wie, 1) zur Andeutung der Beziehung eines Zustandes auf einen anderen, wie, a) absol.: Ciceronem et ut rogas amo et ut meretur et ut debeo, Cic.: perge ut instituisti, Cic. – namentlich in Zwischensätzen, in denen man auf anderswo angedeutete Aussagen, Zeugnisse, Wahrnehmungen verweist, homo demens, ut isti putant, Cic.: gens, ut barbari credunt, sapientiā excellet, Curt.: facilius est currentem, ut aiunt, incitare, quam commovere languentem, Cic.: haec civitas Rhenum, ut supra demonst avimus, tangit, Caes. – b) mit korresp. sic, ita, item: sic sum, ut vides, Plaut.: omnia sic constitueram mihi agenda, ut tu admonebas, Cic.: ut optasti, ita est, Cic.: ita ut res sese habet, narrato, Ter.: ut tute es, item censes omnes esse? Plaut. – c) ut ut od. utut, wie immer, ut ut res haec sese habet, Plaut.: ut ut erit, rem impediri malo, Cic. ad Att. 15, 26, 4.
2) zur Angabe von Vergleichungen, a) wenn zwei Begriffe miteinander gleichgestellt werden, meistens mit einem korresp. sic, ita, item, itidem, so... wie, sic, ut avus hic tuus, ut ego, iustitiam cole, Cic.: uti initium, sic finis est, Sall.: ut ille solebat, ita nunc mea repetet oratio populi origines, Sall.: non item in oratione ut in versu numerus exstat, Sall.: ut vos hic, itidem illic apud vos meus servatur filius, Plaut. – b) wenn zwei Begriffe gleichlautend nebeneinander angeführt werden, wie... so auch, sowohl... als auch, ut cum Titanis, ita cum Gigantibus, Cic.: Dolabellam ut Tarsenses, ita Laodiceni arcessierunt, Cic.: ut credere, ita malle, Liv. – c) wenn zwei Begriffe miteinander verbunden werden, von denen der eine neben dem anderen eingeräumt wird, obgleich es nicht zu erwarten war, so wie... so, zwar... aber, Saguntini ut a proeliis quietem habuerant... ita non nocte, non die umquam cessaverant ab opere, Liv.: ut errare potuisti, sic decipi te non potuisse quis non videt? Cic. – d) in der Wendung: ut quisque mit Superl.... sic od. ita m. Superl., je mehr... desto mehr, je... desto, ut qui que est vir optimus, ita difficillime esse alios improbos suspicatur, Cic.: ut quidque primum gestum erit, ita primum exponetur, Cic.: ut illis pulcherrimum fuit tantam vobis imperii gloriam relinquere, sic vobis turpissimum est illud tueri non posse, Cic. – mit voranstehendem ita, colendum esse ita quemque maxime, ut quisque maxime virtutibus erit ornatus, Cic. – mit fehlendem ita, ut quisque maxime perspicit, quid etc...., is prudentissimus haberi solet, Cic.: facillime ad res iniustas impellitur, ut quisque altissimo animo est, gloriae cupiditate, Cic. – mit fehlendem ita samt dem Superl., ut quaeque retro etc., Liv. 30, 10, 17. – Wenn in dem Hauptsatze kein Superl. vorhanden ist, so dient ut quisque mit dem Superl. dazu, die Gegenstände, die im Satze erwähnt werden, einzeln u. aufeinderfolgend darzustellen, corripitur flammis ut quaeque altissima (est) tellus, Ov.: ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae obiectus, Liv.: legendos Demosthenem atque Ciceronem, tum ita, ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus, Quint.: ut quisque aetate antecedebat (= maximus erat), ita sententiam dicebat, Cic. – Auch steht sowohl im Hauptsatz als auch im Nebensatz ein anderer Grad, maior societas est, ut quisque proxime accederet, Cic.: uti longe a luxuria, ita famae propior, Tac. – e) in der Wendung ut quis m. Compar. od. Posit., je nachdem... so, ut quis districtior accusator, velut sacrosanctus erat, Tac.: ipsa e provincia, ut quis fortunae inops, moribus turbidus, promptius ruebant, Tac. – f) in Schwüren u. Beteuerungen, so wahr, so wahr wie usw., so wahr ich wünsche, daß usw., so wahr mir Gott helfe, so usw., ita me di ament, ut ego nunc non tam meāpte causā, laetor, quam illius, Ter.: ita vivam, ut maximos sumptus facio, Cic.: si me di amabunt, ut me tuarum miseritum est fortunarum, Ter.: ita mihi atque huic sis superstes, ut ex me atque hac natus es, Ter.: ita mihi meam voluntatem comprobet, ut ego accepi, Cic.
3) zur Angabe einer erläuternden Erklärung, wie, als, Cicero ea, quae nunc usu veniunt, cecinit ut vates, Nep. – daher auch, um einen Maßstab anzugeben, nach dem ein ausgesprochenes Urteil aufgefaßt werden soll: dies geschieht a) durch ein appositionsmäßig angefügtes Substantiv od. Adjektiv, wie, als, für, laeti ut ad regem diu desideratum concessere, Liv.: horret onus ut parvo corpore maius, Hor.: homo acutus, ut Poenus, Cic.: apud me, ut bonum iudicem, argumenta plus quam testes valent, Cic. – b) durch einen selbständigen Satz, wie, wie denn, wie einmal, aiunt hominem, ut erat furiosus, respondisse, Cic.: permulta colligit Chrysippus, ut est in omni historia curiosus, Cic.: Ubii, quorum fuit civitas ampla atque florens, ut est captus Germanorum etc., Caes.
4) zur Angabe eines Grundes, ausgedrückt a) durch einen relativen Satz, der nämlich, magna pars Fidenatium, ut qui coloni additi Romanis essent, Latine sciebant, Liv.: proelium, ut quod maxime umquam, pari spe utrimque commissum est, wenn irgend eins, Liv. – b) durch einen hypothetischen Satz mit si, wie wenn, als wenn, Agesilaus cum suis eo venit atque, ut si bono animo fecissent, consilium eorum, Nep.: ut si esset res mea, Cic.
5) zur Angabe eines Verhältnisses, nach dem eine Tätigkeit bemessen wird, so wie, ut potui, tuli, Cic.: ut ipse praescripserat, Nep. – bes. in Verbindung mit einem Superl., ut blandissime potest, auf das schmeichelhafteste, Cic. – u. der Superl. verstärkt durch cum, wie domus celebratur, ut cum maxime (sc. celebratur), Cic.
6) zur Angabe von Beispielen, wie, zum Beispiel, ea se sola percipere dicunt, quae tactu intimo sentiant, ut dolorem, ut voluptatem, Cic.: eādem mente res dissimillimas comprehendimus, ut colorem, saporem, calorem, Cic.
7) zur Angabe des Grades im Ausrufe (s. Brix Plaut. capt. 416), wie, ut lacrumas excutiunt mihi! Plaut.: ut ille tum humilis, ut demissus erat! ut ipse sibi displicebat! Cic.: quae postea, in eum sunt ingesta, ut sustinuit! ut contempsit ac pro nihilo putavit! Cic.
8) zur Angabe einer Frage, wie, a) einer direkten (s. Fritzsche Hor. sat. 2, 8, 1), ut vales? Komik.: ut valet? ut meminit nostri? Hor. – b) einer indirekten, videte, ut hoc iste correxerit, Cic.: credo te audisse, ut me circumsteterint, ut aperte ostentarint, Cic.
9) zur Angabe von Zeitverhältnissen, a) zur Bezeichnung eines der Haupthandlung unmittelbar vorangegangenen Ereignisses, meistens mit dem Perfect., wie, als, sobald als, ut haec audivit, Cic.: ut huc venit, Cic.: ut vidit, Cic.: m. Praes., ut me et matrem sedentes, me vero etiam legentem videt, Plin. ep. 6, 20, 5: verstärkt durch primum, ut primum loqui posse coepi, Cic.: durch subito, ut subito, wie auf einmal, Ov. – Häufig steht im Hauptsatze ein Wort wie subito, statim, das die rasche Aufeinanderfolge beider Handlungen besonders hervorhebt, ut intellectum est, quantam vim haoeret accurata oratio, tum etiam magistri dicendi multi subito exstiterunt, Cic.: me ab Appio statim diligi coeptum esse, ut simultatem deposuimus, sensi, Cic. – b) zur Bezeichnung von gleichzeitigen Handlungen, seitdem, seit (s. Nipperd. Tac. ann. 14, 53), nam viri nostri domo ut abierunt, hic tertius est annus, Plaut.: quartus decimus annus est, ex quo spei tantae admotus snm; octavus, ut imperium obtines, Tac.: vigesima nox fuit, ut cupiunt te cernere silvae, Calp.: ut Brundisio profectus es, nullae mihi abs te sunt redditae litterae, Cic.: ut illos de re publica libros edidisti, nihil a te sane postea accepimus, Cic.: qui primus alma risit adorea, dirus per urbes Afer ut Italas equitavit, Hor.: nec quicquam ad nostras pervenit acerbius aures, ut sumus in Ponto, Ov.
II) Coniunction mit dem Konjunktiv, daß, so daß, damit, A) zur Bezeichnung einer Wirkung, u. zwar entweder 1) einer faktischen, a) nach den Ausdrücken, die den Begriff von bewirken, geschehen, erfol gen, sich ereignen, vorhanden sein, stattfinden haben, daß, sol efficit, ut omnia floreant, Cic.: fieri non potest, ut quis Romae sit, cum est Athenis, Quint.: plerisque accĭdit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant, Caes.: u. so forte e venit, ut etc., Cic.: nobis contigit, ut etc., Cic.: est, ut etc., Cic.: ex hoc nascitur, ut etc., Cic. – b) nach den Ausdrücken, die das Vorhandensein einer Eigenschaft, einer Beschaffenheit, eines Erfordernisses, übh. einer Erscheinung bezeichnen, die eine Wirkung hat, daß, mos est hominum, ut etc., Cic.: expedit omnibus, ut etc., Iustin.: mihi opus est, ut lavem, Plaut.: hic locus est, ut de moribus maiorum loquamur, Cic.: si sequitur, ut etc., Cic.: reliquum est od. restat, ut etc., Cic.: extremum est, ut te orem, Cic.: iam prope erat, ut sinistrum cornu pelleretur Romanis, Liv. – dah. steht auch ut nach den Ausdrücken certum, verum, falsum, verisimile, rectum, iustum, usitatum est u.a., Cic., Nep. u.a.
2) einer vorgestellten, a) nach den Verben wollen, wünschen, befehlen, bitten, verlangen, anraten, auftragen; beschließen, sich vornehmen; sich bestreben, sorgen; zulassen u.a., daß, equidem vellem, ut aliquando redires, Cic.: Phaëthon, ut in currum patris tolleretur, optavit, Cic.: praecipitur, ut nobismet ipsis imperemus, Cic.: quam ob rem imperabas, ut etc., Cic.: magnopere orabant, ut etc., Caes.: petunt atque orant, ut etc., Caes.: orat atque obsecrat, ut etc., Caes.: Messalae et Attico dixit, ut sine cura essent, Cic.: Voluseno mandat, ut revertatur, Caes.: constituit, ut ludi fierent, Cic.: tibi decernit, ut regem reducas, Cic.: ita censuerunt, ut P. Lentulus in custodiam traderetur, Cic.: consilium cepi, ut etc., Cic.: placuit his, ut etc., Cic.: curavi, ut bene viverem, Sen.: consulere ac prospicere debemus, ut etc., Cic.: quae (lex) permittit, ut etc., Cic.: illud natura non patitur, ut etc., Cic.: assentior, ut, quod est rectum, verum quoque sit, Cic. – b) nach den Verben fordern, ermahnen, erinnern, überreden, antreiben, zwingen, daß, tribuni plebis postulant, ut etc., Liv.: magno opere te hortor, ut etc., Cic.: haec admonui, non ut Graccho vitio darem, sed uti caveretis, ne etc., Gell.: auctor non sum, ut etc., Cic.: suasit, ut etc., Cic.: huic persuadet, uti ad hostes transeat, Caes.: impellimur naturā, ut etc., Cic.: Lentulum, ut se abdicaret praeturā, coëgistis, Cic. – c) nach den Verben fürchten, daß nicht (weil in den lat. Verben timere, metuere, vereri ein negativer Begriff enthalten ist, der auch auf den Nebensatz mit übergeht), ut sis vitalis, metuo, Hor.: timeo, ut sustineas, Cic.: vereor, ut Dolabella ipse nobis prodesse possit, Cic. – d) elliptisch für fac ut zur Anfügung eines Konzessivsatzes, gesetzt daß, angenommen daß, zugegeben daß, wenn auch (s. Madvig Cic. de fin. 2, 22, 71. Fabri Liv. 21, 47, 5), ut desint vires, tamen est laudanda voluntas, Ov.: quae ut essent vera, coniungi debuerunt, Cic.: ut quaeras omnia, ...non reperies, Cic.: verum ut hoc non sit, tamen servet rem publicam, Cic.: ut ita sit, tamen non potes hoc quasi praeclarum aliquid praedicare, Cic. – e) elliptisch zum Ausdruck des Unwillens in einer Frage, egone illam ut non amem? ego illi ut ne bene velim? Plaut.: oh! tibi ego ut credam, furcifer? Ter.: tu ut umquam te corrigas? Cic.: ut ne tegam spurco Damae latus? Hor. – f) elliptisch zum Ausdruck einer Besorgnis, daß nur, operam ut det, Plaut.: ut satis contemplata modo sis, Ter. – g) elliptisch zum Ausdruck eines Wunsches, daß doch, ut dolor pariat, quod iam diu parturit, Cic.: ut te di perduint! Ter.
B) zur Bezeichnung einer Folge, daß, so daß, 1) mit korresp. ita, sic, tam, eo, adeo, usque eo; talis, tantus, is, hic u.a.: Tarquinius sic Servium diligebat, ut is eius vulgo haberetur filius, Cic.: Siciliam Verres ita vexavit, ut etc., Cic.: non essem tam inurbanus ac paene inhumanus, ut eo gravarer, Cic.: eo rem adducam, ut etc., Cic.: paupertatem adeo facile perpessus est, ut etc., Nep.: talis est ordo actionum adhibendus, ut etc., Cic.: tantā imbueremur superstitione, ut etc., Cic.: eo erant vultu, ut etc., Cic.: Milo hoc fato natus est, ut etc., Cic.
2) ohne korrelatives Wort, arboribus consita Italia est, ut tota pomarium videatur, Varro: cuius aures clausae veritati sunt, ut ab amico verum audire nequeat, huius salus desperanda est, Cic.: ruere illa non possunt, ut haec non eodem labefacta motu concĭdant, Cic.: fuit et disertus, ut nemo Thebanus ei par esset eloquentiā, Nep.
C) zur Bezeichnung einer Absicht, daß, damit, 1) mit einem demonstrativen ideo, idcirco, ad eam rem u.a.: legum idcirco omnes servi sumus, ut liberi esse possimus, Cic.: neque hāc nos patria lege genuit aut educavit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis, Cic.
2) meistens ohne ein hinweisendes Wort, Romani ab aratro abduxerunt Cincinnatum, ut dictator esset, Cic.: haec acta res est, ut nobiles restituerentur in civitatem, Cic.: esse oportet, ut vivas, non vivere, ut edas, Cornif. rhet.: constituerunt, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, Caes.

Latin > English

ut CONJ :: to (+ subj), in order that/to; how, as, when, while; even if