sermo

From LSJ
Revision as of 09:34, 13 August 2017 by Spiros (talk | contribs) (Text replacement - "]]>" to "]]")

θοῦ, Κύριε, φυλακὴν τῷ στόµατί µου καὶ θύραν περιοχῆς περὶ τὰ χείλη µου → set a guard over my mouth, Lord; keep watch over the door of my lips | set a guard, O Lord, over my mouth; keep watch over the door of my lips (Psalm 140:3, Septuagint version)

Source

Latin > English (Lewis & Short)

sermo: ōnis, m. 2. sero, qs. serta, conserta oratio,
I a speaking or talking with any one; talk, conversation, discourse: sermo est a serie: sermo enim non potest in uno homine esse solo, sed ubi oratio cum altero conjuncta, Varr. L. L. 6, § 64 Müll. (very freq. in prose and poetry).
I Lit.
   A In gen. (syn. colloquium): quoniam magna vis orationis est eaque duplex, altera contentionis, altera sermonis: contentio disceptationibus tribuatur judiciorum, contionum, senatus: sermo in circulis, disputationibus, congressionibus familiarium versetur; sequatur etiam convivia, etc., Cic. Off. 1, 37, 132: quod mihi servus sermonem serat, Plaut. Curc. 1, 3, 37: sermones serere, id. Mil. 3, 1, 106: multa inter sese vario sermone serebant, Verg. A. 6, 160: sermonem nobiscum ibi copulat, Plaut. Poen. 3, 3, 42: dum sermones fabulandi conferant, id. ib. prol. 34: caput et pes sermonis, id. As. 3, 3, 139: cum ea tu sermonem nec joco nec serio Tibi habeas, id. Am. 3, 2, 25; Ter. Hec. 4, 3, 1: ibi illa cum sermonem occipit, id. Eun. 4, 1, 8: dum sermones caedimus, id. Heaut. 2, 3, 1: sermonem cum aliquo conferre, Cic. Off. 1, 38, 136; id. Inv. 2, 4, 14: in nostris sermonibus collocutionibusque, id. Fam. 1, 9, 4: mature veniunt, discumbitur: fit sermo inter eos, id. Verr. 2, 1, 26, § 66: dum longior consulto ab Ambiorige instituitur sermo, Caes. B. G. 5, 37: sermonis aditum cum aliquo habere, id. ib. 5, 41: nullum tibi omnino cum Albinovano sermonem ullā de re fuisse, Cic. Vatin. 1, 3; id. de Or. 2, 73, 296: erat in ore, in sermone omnium, id. Phil. 10, 7, 14; cf.: memini in eum sermonem illum incidere, qui tum fere multis erat in ore, id. Lael. 1, 2: aestivam sermone benigno tendere noctem, Hor. Ep. 1, 5, 11: referre sermones deorum, id. C. 3, 3, 71 (cf.: consiliantibus divis, id. ib. 3, 3, 18): et euntem multa loquendo Detinuit sermone diem, Ov. M. 1, 683: nunc inter eos tu sermo es, you are the talk, Prop. 2, 21 (3, 14), 7: jucundus est mihi sermo litterarum tuarum, the conversing with you by letter, Cic. Fam. 7, 32, 3; cf.: littera sermonis fida ministra mei, Ov. Tr. 3, 7, 2.—
   B In partic.
   1    Literary conversation, discourse, disputation, discussion (cf. oratio): tum Furius: Quid vos agitis? num sermonem vestrum aliquem diremit noster interventus? Minime vero, Africanus; soles enim tu haec studiose investigare, quae sunt in hoc genere, de quo instituerat paulo ante Tubero quaerere, Cic. Rep. 1, 11, 17; cf. id. ib. 1, 13, 19: in sermonem ingredi (just before: in disputationem ingredi), id. ib. 1, 24, 38: (Scaevola) exposuit nobis sermonem Laelii de amicitiā habitum ab illo secum ... Ejus disputationis sententias memoriae mandavi, etc.... ut tamquam a praesentibus haberi sermo videretur, id. Lael. 1, 3: rebus his, de quibus hic sermo est, id. Fin. 3, 12, 40: feci sermonem inter nos habitum in Cumano. Tibi dedi partes Antiochinas, etc., id. Fam. 9, 8, 1: in quo (circulo) de philosophiā sermo haberetur, Nep. Epam. 3, 3: Socratici sermones, Hor. C. 3, 21, 9; cf. Quint. 6, 3, 44; 2, 15, 26: in longum sermonem me vocas, Attice, Cic. Leg. 1, 4, 13: nunc enim sermo de naturā est, our subject, Plin. 11, 19, 21, § 67; 3, 1, pr. § 2; 16, 32, 58, § 134; Macr. Somn. Scip. 2, 17, 15; Capitol. Gord. 3, 3 init.—
   b Concr., a talk, speech, discourse (more informal and unpretending than oratio): meos multos et illustres et ex superiore et ex aequo loco sermones habitos, Cic. Fam. 3, 8, 2; Plin. Ep. 1, 8, 2; Quint. 11, 2, 24.—
   2    Ordinary speech, speaking, talking, the language of conversation (opp. contentio): sermo est oratio remissa et finitima cottidianae locutioni, Auct. Her. 3, 13, 23; cf. Cic. Off. 1, 37, 132: mollis est oratio philosophorum et umbratilis, etc.... Itaque sermo potius quam oratio dicitur, id. Or. 19, 64: in argumentis Caecilius poscit palmam, in sermonibus Plautus, i. e. in dialogue, Varr. ap. Non. 374, 9: soluta oratio, qualis in sermone et epistulis, Quint. 9, 4, 19: C. Piso, statarius et sermonis plenus orator, Cic. Brut. 68, 239: si quis scribat, uti nos, Sermoni propiora, Hor. S. 1, 4, 42: vocem sermoni proximam, Quint. 11, 3, 162: ut litigantes quoque a sermone incipiant, ad vociferationem transeant, Sen. Ep. 15, 6.—Of prose as opposed to poetry: comoedia ... nisi quod pede certo Differt sermoni sermo merus, Hor. S. 1, 4, 48: et tragicus plerumque dolet sermone pedestri Telephus et Peleus, etc., id. A. P. 95.—
   b Concr., of verses in a conversational style, a satire: ille (delectatur) Bioneis sermonibus et sale nigro, Hor. Ep. 2, 2, 60: Albi, nostrorum sermonum candide judex, id. ib. 1, 4, 1: nec sermones ego mallem Repentes per humum quam res componere gestas, id. ib. 2, 1, 250.—
   3    With reference to some particular object, common talk respecting any thing, report, rumor (syn.: fama, rumor): vulgi sermo, Cic. Fam. 3, 11, 1: nunc per urbem solus sermo est omnibus, Eum, etc., Plaut. Ps. 1, 5, 4: sermo est totā Asiā dissipatus, Cn. Pompeium, etc., Cic. Fl. 6, 14: mihi venit in mentem multum fore sermonem, me, etc., id. Att. 7, 23, 2: si istiusmodi sermones ad te delati de me sunt, non debuisti credere, id. Fam. 3, 8, 5 sq.: in sermonem hominum venire, id. Verr. 2, 4, 7, § 13: audita et percelebrata sermonibus res est, id. Cael. 29, 69; cf.: vix feram sermones hominum, si, etc., id. Cat. 1, 9, 23: vestrae perigrinantur aures, neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, this talk of the town, id. Mil. 12, 33: refrigerato jam levissimo sermone hominum, id. Fam. 3, 8, 1: sermones inimicorum effugere, id. Cael. 16, 38: sermones lacessere, reprimere, id. Fam. 3, 8, 7: retudit sermones, Cael. ap. Cic. Fam. 8, 6, 1: ne putet aliquid oratione meā sermonis in sese aut invidiae esse quaesitum, of slander, calumny, Cic. Fl. 5, 13: dabimus sermonem iis, qui, etc., give them something to talk about, id. Fam. 9, 3; so, materiam sermonibus praebere, Tac. H. 4, 4: cataplus ille Puteolanus, sermo illius temporis, Cic. Rab. Post. 14, 40 B. and K. dub.; v. Orell. N. cr.—
II Transf., a manner of speaking, mode of expression, language, style, diction, etc. (cf. lingua): sermone eo debemus uti, qui notus est nobis, ne, ut quidam Graeca verba inculcantes jure optimo rideamur, Cic. Off. 1, 31, 111: cujus (Terentii) fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi, id. Att. 7, 3, 10: et sane quid est aliud vetus sermo quam vetus loquendi consuetudo? Quint. 1, 6, 43; 12, 2, 3.—
   B A language, the speech of a nation, etc.: cui (Catulo) non solum nos Latini sermonis, sed etiam Graeci ipsi solent suae linguae subtilitatem elegantiamque concedere, Cic. de Or. 2, 7, 28: in Latino sermone, id. ib. 3, 11, 42: quae philosophi Graeco sermone tractavissent, ea Latinis litteris mandaremus, id. Fin. 1, 1, 1: patrii sermonis egestas, Lucr. 1, 832; 3, 260: cum lingua Catonis et Enni Sermonem patrium ditaverit, Hor. A. P. 57: aves, quae sermonem imitantur humanum ... Agrippina turdum habuit imitantem sermones hominum ... lusciniae Graeco atque Latino sermone dociles, Plin. 10, 42, 59, § 120.—
   C Of a single expression: si quis ita legaverit: Fructus annuos, etc., perinde accipi debet hic sermo, ac si, etc., Dig. 7, 1, 20; 11, 7, 2, § 1; 28, 5, 29.— Hence, of a single word (late Lat.): δέος sermo Graecus est, Cassiod. in Psa. 21, 1.