tantus
Κόλαζε τὸν πονηρόν, ἄνπερ δυνατὸς ᾖς → Malum castiga, maxime si sis potens → Den Schurken strafe, wenn du dazu fähig bist
Latin > English (Lewis & Short)
tantus: a, um, adj. perh. for tavantus; cf. Sanscr. tāvant, so great; Gr. τέως,> i. e. τεϝως.
I Of such size or measure, so great in amount, extent, value, degree, etc. (as some standard expressed or understood); usually with a foll. quantus, ut, qui, or absol.; rarely quam.
1 With quantus: nullam (contionem) umquam vidi tantam, quanta nunc vestrum est, Cic. Phil. 6, 7, 18: quae tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus, id. Imp. Pomp. 11, 29: est alienum tanto viro, quantus es tu, non posse, etc., id. ad Brut. 1, 9, 1: tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt, quantum fuit diei spatium, Caes. B. G. 2, 11; cf.: quamquam Demaden continua dicendi exercitatio potuerit tantum, quantuluscumque postea fuit, fecisse, Quint. 2, 17, 12; Cic. Lael. 20, 74; Sall. C. 58, 2.—
2 With ut.
a Denoting result or consequence; with subj.: tanta erat operis firmitudo, ut, etc., Caes. B G 4, 17: non fuit tantus homo Sex. Roscius in civitate, ut, etc., Cic. Rosc. Am. 43, 125; unum hoc definio, tantam esse necessitatem virtutis ... ut, etc., id. Rep. 1, 1, 1: quod ego tantum nefas commisi, ut hanc vicem saevitiae meae redderes? Curt. 4, 10, 29: quod tantum cogitavi nefas, ut dignior Philotas me videretur? id. 6, 7, 30.—
b Denoting comparison: tantā modestiā dicto audiens fuit, ut si privatus esset, Nep. Ages. 4, 2.—
3 With rel. qui, etc.: cave putes aut mare ullum aut flammam esse tantam, quam non facilius sit sedare quam, etc., Cic. Rep. 1, 42, 65: statuerunt, tantum illud esse maleficium, quod, etc., id. Sull. 2, 7: nulla est tanta vis, quae non ferro frangi possit, id. Marcell. 3, 8.—
4 Without correlation (esp. freq. in exclamations, etc.) ita tanta mira in aedibus sunt facta, Plaut. Am. 5, 1, 5: tanta factis modo mira miris modis, etc., id. Cas. 3, 5, 5: qui tantus natu deorum nescis nomina, id. Bacch. 1, 2, 15: neque solum in tantis rebus, sed etiam in mediocribus vel studiis vel officiis, id. Rep. 1, 3, 4: tantilla tanta verba funditat, Plaut. Poen. 1, 2, 61. hocine mihi ob labores tantos tantillum dari, id. Truc. 2, 6, 56: ne tantae nationes conjugantur, Caes. B. G. 3, 11: onus, id. ib. 2, 30 in tantis motionibus tantisque vicissitudinibus, tam multarum rerum atque tantarum ordinious, Cic. N D. 2, 5, 15: non idem sentio tanta hac in re tamque immensa posse fieri, id. de Or 2, 20, 84: qui tantas et tam infinitas pecunias repudiarit, id. Rosc. Com. 8, 24: tot tantaque vitia, id. Verr 1, 16, 47: quae faceres in hominem tantum et talem, id. Fam. 13, 66, 1; cf.: conservare urbes tantas atque tales, id. N. D. 3, 38, 92, so too, with talis, id. Fam. 15, 4, 14, id. Phil. 2, 29, 71: tanta ista mala, Sall. C. 40, 2; Liv 31, 9: neque tanto tractu se colligit anguis, Verg. G. 2, 154: tantorum ingentia septem Terga boum, id. A. 5, 404; Curt. 3, 1, 10; 3, 3, 28; 4, 1, 1: sexcenta tanta reddam, si vivo, tibi, six hundred times as much, Plaut. Bacch. 4, 9, 111; so, sexcenta tanta, id. Ps. 2, 2, 37: tribus tantis illi minus redit quam obseveris, three times as much less, id. Trin. 2, 4, 129: jam non quaero, unde tantam Melitensem vestem habueris, such a great quantity of, Cic. Verr. 2, 2, 74, § 183: si in uno corpore tantarum rerum gubernationem mens humana possidet, Lact. 1, 3, 21.—
5 With quam: maria aspera juro, Non ullum pro me tantum cepisse timorem, Quam, etc., Verg. A. 6, 352 (cf. infra, B. 2.).—With a partit. gen.: tantus ille ventorum, Plin. 2, 47, 46, § 121 (dub.; Jahn, ventus).—
6 Esp. in phrase tantō ŏpĕre; freq. as one word, tantŏpĕre, so greatly, in so high a degree, so very, etc. (class. and freq.): cur tanto opere extimueras? Plaut. Most. 2, 2, 92, cf.: si studia Graecorum vos tanto opere delectant, Cic. Rep. 1, 18, 30; Plaut. Cas. 3, 2, 2; id. Ep. 1, 2, 31; Ter. And. 5, 2, 27; id. Heaut. 4, 5, 38; Caes. B. G. 7, 52; Cic. Rep. 1, 14, 21; id. Mur. 10, 23; id. de Or. 1, 35, 164 al.—In an inverted order: mirum est, me, ut redeam, te opere tanto quaesere, Plaut. Bacch. 2, 2, 1.—
B Transf., so many ( = tot; mostly poet.): tantae Coëunt in proelia gentes, Val. Fl. 5, 636: lamentabile tantis urbibus, Stat. Th. 11, 160: legatum valet in tantos quanti inveniantur, Dig. 30, 1, 65.—Sing.: numquam tanto se vulture caelum Induit, Luc. 7, 834. —
C Neutr. absol.
1 tantum, so much, so many: habere tantum molestiae quantum gloriae...ut tantum nobis, quantum ipsi superesse posset, remitteret, Cic. Rep. 1, 4, 7: decutio argenti tantum, quantum mihi lubet, Plaut. Ep. 2, 3, 4: iis adposuit tantum, quod satis esset, nullo adparatu, Cic. Tusc. 5, 32, 91: tantum complectitur, quod satis sit modicae palaestrae, id. Leg. 2, 3, 6: eo indito cumini fricti tantum, quod oleat, Cato, R. R. 156, 3 (cf.: tantum quod, s. v. tantum, adv. B. 2. b.): Ch. Coactus reddidit ducentos et mille Philippum. Ni. Tantum debuit, Plaut. Bacch. 2, 3, 38: nec tantum Karthago habuisset opum, Cic. Rep. Fragm. ap. Non. p. 526 (1, 48, 3 B. and K.): cum tantum belli in manibus esset, Liv. 4, 57, 1: sed quid hic tantum hominum incedunt? Plaut. Poen. 3, 3, 5: tantum hostium intra muros est, Liv. 3, 17, 4 et saep.: sexies tantum, quam quantum satum sit, Cic. Verr. 2, 3, 43, § 102; cf.: etiamsi alterum tantum perdundum est, perdam, etc., Plaut. Ep. 3, 4, 81 (v. alter): tantum ... dum, Liv. 27, 42, 12; cf.: tantum modo ... dum, Sall. J. 53, 3: tantum abest, ut, etc. (v. absum). —
b In colloquial lang.: tantum est, that is all, nothing more, etc.: vos rogat, ut, etc. Tantum est. Valete, Plaut. Trin. prol. 22; so id. Cas. prol. 87: Lo. Numquid amplius? Ly. Tantum est, id. Merc. 2, 2, 12; Ter. Eun. 5, 5, 26; id. Hec. 5, 3, 15.—
2 Gen. (of price) tanti: tanti, quanti poscit, vin' tanti illam emi? Plaut. Merc. 2, 4, 22; cf.: tanti est, quanti est fungus putidus, it is worth as much as, is worth no more than, id. Bacch. 4, 7, 23: frumentum tanti fuit, quanti iste aestimavit, Cic. Verr. 2, 3, 84, § 194: ubi me dixero dare tanti, Ter. Ad. 2, 1, 49: graviter increpuit, tanti habitare censorem, in so costly a house, Plin. 17, 1, 1, § 3. —
b Trop.: est tanti (alicui), to be worth so much; to be valued, prized, or esteemed so highly; to be of such consequence or importance: tanti ejus apud se gratiam esse ostendit, uti, etc., Caes. B. G. 1, 20: tanti non fuit Arsacen capere, ut, etc., Cael. ap. Cic. Fam. 8, 14, 1: hoc tanti fuit vertere, ut, etc., Quint. 1, 6, 38: est mihi tanti, Quirites, hujus invidiae tempestatem subire, dummodo a vobis hujus belli periculum depellatur, it is worth this price to me, i. e. I esteem it a light thing, Cic. Cat. 2, 7, 15; cf.: sed est tanti (sc.: invidiam istam mihi impendere), dummodo, id. ib. 1, 9, 22: etsi id quidem non tanti est, quam quod propter eosdem, etc., id. Mil. 22, 58: juratus tibi possum dicere, nihil esse tanti, etc., id. Att. 2, 13, 2: cum dicturis tanti suae non sint (actiones), Quint. 12, 8, 4: sunt o! sunt jurgia tanti, Ov. M. 2, 424 et saep.—
3 Abl. (with comparatives) tantō, by so much, so much the: quanto erat in dies gravior oppugnatio, tanto crebriores litterae nuntiique ad Caesarem mittebantur, Caes. B. G. 5, 45; cf.: quantum opere processerant, tanto aberant ab aquā longius, id. B. C. 1, 81: tanto major vis, quanto recentior, Plin. 9, 38, 62, § 133: reperietis quinquies tanto amplius istum quam quantum, etc., Cic. Verr. 2, 3, 97, § 225: tantone minoris decumae venierunt quam fuerunt? id. ib. 2, 3, 45, § 106 et saep.: bis tanto amici sunt inter se quam prius, twice as much, twice as good, δὶς τόσῳ,> Plaut. Am. 3, 2, 62: bis tanto pluris, id. Men. 4, 3, 6: ter tanto pejor, id. Pers. 1, 3, 73: multo tanto miserior, id. Rud. 2, 6, 37: si Cleomenes non tanto ante fugisset, Cic. Verr. 2, 5, 34, § 89: post tanto, Verg. G. 3, 476; Curt. 6, 7, 26.— Rarely with verbs denoting comparison: tanto praestitit ceteros imperatores, quan to populus Romanus antecedit fortitudine cunctas nationes, Nep. Hann. 1, 1; Ov. M. 13, 368; cf.: doctrinis tanto antecessit condiscipulos, ut, etc., Nep. Epam. 2, 2.—Poet. with sup.: tanto pessimus omnium poëta, Quanto tu optimus omnium patronus, Cat. 49, 6.—
b In colloquial lang.: tanto melior! so much the better! well done! good! excellent! bravo! etc.: To. Omnes sycophantias instruxi et comparavi, quo pacto ab lenone auferam hoc argentum. Sa. Tanto melior! Plaut. Pers. 2, 5, 24; cf. Sen. Ep. 31; so too: tanto melior, Plaut. Truc. 5, 61; Phaedr. 3, 5, 3: tanto hercle melior, Ter. Heaut. 3, 2, 38: tanto major! tanto augustior! how great! how noble! Plin. Pan. 71, 4: tanto nequior! so much the worse! that is bad! Ter. Ad. 4, 1, 12; cf. Plaut. Men. 2, 3, 84; so, tanto miserior, id. Stich. 5, 5, 8.—
4 In tantum, so far, so much, to such a degree, so greatly: danti in tantum producenda notitia est muneris sui, in quantum delectatura est eum, cui datur, Sen. Ben. 2, 23; Col. 12, 24, 1: quaedam aquae fervent in tantum, ut non possint esse usui, Sen. Q. N. 3, 24, 1: humum in tantum deprimere, donec altitudinis mensuram datam ceperit, Col. 3, 13, 9: in tantum suam felicitatem virtutemque enituisse, Liv. 22, 27.
II Since tantus conveys only the idea of relative greatness, it may also be used (with a foll. ut) to denote a small amount, degree, extent, etc.; hence, of such a quantity or quality, such, so small, so slight or trivial; in the neutr., so little, so few (rare but class.): ceterarum provinciarum vectigalia tanta sunt, ut iis ad ipsas provincias tutandas vix contenti esse possimus, Cic. Imp. Pomp. 6, 14; id. Fam. 1, 7, 4: si bellum tantum erit, ut vos aut successores sustinere possint, Cael. ap. Cic. Fam. 8, 10, 3: praesidii tantum est, ut ne murus quidem cingi possit, Caes. B. G. 6, 35: tantum navium, id. B. C. 3, 2.—Hence, tantum, adv.
A So much, so greatly, to such a degree, so: tantum, quantum quis fuge, as quickly as possible, Plaut. Most. 2, 2, 94: de quo tantum, quantum me amas, velim cogites, Cic. Att. 12, 18, 1: id tantum abest ab officio, ut, etc., so far, id. Off. 1, 14, 43: rex tantum auctoritate ejus motus est, ut, etc., Nep. Con. 4, 1: tantum progressus a castris, ut dimicaturum appareret, Liv. 37, 39, 6: tantumque ibi moratus, dum, etc., so long, id. 27, 42, 13: tantum ad narrandum argumentum adest benignitas, Plaut. Men. prol. 16: ne miremini, quā ratione hic tantum apud istum libertus potuerit, Cic. Verr. 2, 2, 54, § 134: nullo tantum se Mysia cultu Jactat, Verg. G. 1, 102.—With adjj. (mostly poet.): nec tantum dulcia, quantum Et liquida, Verg. G. 4, 101: juventus Non tantum Veneris quantum studiosa culinae, Hor. S. 2, 5, 80: tantum dissimilis, id. ib. 2, 3, 313: Marius quantum bello optimus, tantum pace pessimus, Vell. 2, 11, 1.—
B (Acc. to tantus, II.; and therefore, prop., only so much, so little; hence) Only, alone, merely, but: tantum monet, quantum intellegit, only so much, Cic. Tusc. 2, 19, 44: tantum in latitudinem patebat, quantum loci acies instructa occupare poterat, Caes. B. G. 2, 8: quod haec tantum, quantum sensu movetur...se accommodat, etc., Cic. Off. 1, 4, 11: Socratem tantum de vitā et de moribus solitum esse quaerere, id. Rep. 1, 10, 16: nomen tantum virtutis usurpas, id. Par. 2, 17: dixit tantum: nihil ostendit, nihil protulit, id. Fl. 15, 34: notus mihi nomine tantum, Hor. S. 1, 9, 3: apte dicere non elocutionis tantum genere constat, sed, etc., Quint. 11, 1, 7; so, non tantum ... sed, id. 9, 3, 28: nec tantum ... sed (etiam), id. 3, 8, 33; 9, 3, 78; 11, 2, 5.—So with unus (mostly post-Aug.; once in Cic.): excepit unum tantum: scire se nihil se scire, nihil amplius, Cic. Ac. 2, 23, 74: unum flumen tantum intererat, Caes. B. C. 3, 19: unum defuisse tantum superbiae, Liv. 6, 16, 5; 21, 50, 6; 34, 9, 5; Just. 8, 5, 5; Cels. 5, 28, 14; Tac. A. 15, 1; Plin. 9, 35, 58, § 120.—
b Strengthened by modo, and also joined with it in one word, tantummŏdo (freq. and class.; whereas solummodo is only post-Aug., v. h. v.): homines populariter annum tantummodo solis, id est unius astri reditu metiuntur, Cic. Rep. 6, 22, 24: ut tantummodo per stirpes alantur suas, id. N. D. 2, 32, 81: cum tantummodo potestatem gustandi feceris, id. Rep. 2, 28, 51: omnis ea judicatio versatur tantummodo in nomine, id. ib. 4, 6, 6: pedites tantummodo umeris ac summo pectore exstare (ut possent), Caes. B. C. 1, 62: velis tantummodo, you have only to wish it, Hor. S. 1, 9, 54: unum hoc tantummodo, neque praeterea quicquam, etc., Suet. Tib. 11 et saep.: neque eum oratorem tantummodo, sed hominem non putant, Cic. de Or. 3, 14, 52: neque e silvis tantummodo promota castra, sed etiam ... in campos delata acies, Liv. 9, 37, 2: Cn. Scipionem misit non ad tuendos tantummodo veteres socios, sed etiam ad pellendum Hispaniā Hasdrubalem, id. 21, 32, 4; so, non tantummodo ... sed etiam, Sen. Polyb. 15, 3; id. Ot. Sap. 3, 5; 5, 4; Front. Ep. ad Verr. p. 124: non tantummodo ... sed ... quoque, Vell. 2, 110, 5: non tantummodo ... verum etiam, Aug. Ep. 162, 1; id. Grat. Christ. 14: non ... tantum, with ellips. of sed, not only (but much more), Ov. Am. 1, 4, 63; cf.: rem atrocem nec tantum epistulā dignam, Plin. Ep. 3, 14; Juv. 1, 131.—
2 Particular phrases.
a Tantum non, analog. to the Gr. μόνον οὐκ,> to point out an action as only not, i. e. very nearly, completed, almost, all but, very nearly (perh. not ante-Aug.; in Cic. Att. 14, 5, 2, Baiter reads tantummodo): cum agger promotus ad urbem vineaeque tantum non jam injunctae moenibus essent, Liv. 5, 7, 2: tantum non jam captam Lacedaemonem esse, id. 34, 40, 5: tantum non ad portam bellum esse, id. 25, 15, 1: videt Romanos tantum non jam circumveniri a dextro cornu, id. 37, 29, 9: cum hostes tantum non arcessierint, id. 4, 2, 12 Drak.: tantum non adversis tempestatibus Rhodum enavigavit, Suet. Tib. 11: tantum non statim a funere, id. ib. 52: tantum non summam malorum suorum professus est, id. ib. 66: tantum non in ipso ejus consulatu, id. Dom. 15 et saep.—But in many cases non belongs to the verb, and not to tantum: tantum non cunctandum neque cessandum esse, only there must be no delay, Liv. 35, 18, 8: dictator bello ita gesto, ut tantum non defuisse fortunae videretur, id. 4, 57, 8 Drak.; cf.: ut qui per haec vicit, tantum non defuisse sibi advocatum sciat, Quint. 6, 2, 4.—
b Tantum quod, denoting immediate nearness in point of time, only, just, but just, just then, hardly, scarcely (class.): tantum quod ex Arpinati veneram, cum mihi a te litterae redditae sunt, Cic. Fam. 7, 23, 1: tantum quod ultimam imposuerat Pannonico bello Caesar manum, cum, etc., Vell. 2, 117, 1: haec cum scriberem, tantum quod existimabam ad te orationem esse perlatam, Cic. Att. 15, 13, 7: navis Alexandrina, quae tantum quod appulerat, Suet. Aug. 98: natus est XVIII. Cal. Jan. tantum quod oriente sole, id. Ner. 6: tantum quod pueritiam egresso, id. Aug. 63: dentem tantum quod exemptum, id. Vesp. 5 (but in Liv. 22, 2, 9; 33, 4, 6; Amm. 27, 5, 4, the quod belongs not to tantum, but to the following verb): tantum alone = tantum quod, Verg. E. 6, 16. —
c Tantum quod non, only that not, nothing is wanting but: tantum quod hominem non nominat: causam quidem totam perscribit, Cic. Verr. 2, 1, 45, § 116.